Inopes in Italia sub gelu perierunt
Inopes in Italia sub gelu
perierunt
Tota Italia gelu operta est: in regionibus
Mediae Italiae plurima oppidula montana, LXXX milia saltem
incolarum, ob nives et frigora carentia vi electrica manserunt.
Temperies caeli rigidissima et nives intra biduum non
intermittentur, ut meteorologi putant. Quattuor dierum spatio XXII
perierunt ob frigus. Neglectis mortuis aliis causis sed
coniunctis frigori, homines et feminae sine tectis primi
perierunt: unus Mediolani, femina et homo Ostiae apud Romam et
alia Romae apud stationem ferriviae Termini, alia in casa
fatiscenti in oppido Praenesti, intervallo XL kiliometrorum a
Roma; in aliis regionibus Mediae Italiae unus receptus in
autoraeda ob vapores oxydi carbonici apud Aquilam, alius quoque
clausus in autoraeda ob frigus apud Iserniam; alius mortuus
inventus est in castro apud Perusiam.
De qua re rogatus nuperrime in percontatione
actorum La Repubblica Andrea Riccardi, Administer ad
Cooperationem et Coniuctionem Inter Nationes, respondit his fere
verbis : Sumus in vero discrimine publico, decessus rem
tragicam et inopiam cotidianam ostendunt quae non solum ad horum
dierum gelu pertinent. Erga homines feminasque, iuniores et
seniores etiam dum ob gelu asperae hiemis pereuntes, sentio mihi
declarandum esse sine dubio institutis rei publicae plura pro
illis agenda esse, nec solum in gravi discrimine; hodie ipsi ob
frigus asperae hiemis in viis intereunt, sed cotidie eorum vitae
in tot periculis omnium generum versantur
Recentibus annis
genus hominum sine tectis mutatur
non solum vetero more
inopes, cognominati Gallice clochard, plerumque
peregrini inveniuntur: obliviscamur barbatorum ex
specie Romantica! In via nobis obviam veniunt novi
pauperes, homines qui, amisso opere, etiam domum amiserunt,
vinculis inferorum ut conscricti. Quod fit magis magisque auget
in modum miserandum ob discrimen oeconomiae, coactam operis
vacationem, gravem perturbationem familiae, progressum gradatim
crescentem exclusionis a vita sociali. Qua re oportet solidior
inter homines coniuctio et singulorum munus non desint.
Scripsit Lydia Ariminensis
|