Annus
2 0 1 2


Terra ingenti motu in Italia septentrionali concussa est

Terra ingenti motu in Italia septentrionali concussa est

Biduo post priorem concussum diei 25 mensis Ianuarii, fere iisdem locis, novus terraemotus perceptus est ab incolis provinciae Parmae in Aemilia regione sitae, sed etiam ad oppidum Regium et regiones finitimas Italiae Septentrionalis pertinuit et partim ad Mediam Italiam usque in Tusciam Umbriamque. Motus sismicus post meridiem ostentus est, extensus in magnitudinem gradus V et duas quintas partes, cum altus plus quam sexaginta chiliometra sub tellure ortus esset.

Quassus maxime patefactus Regii ante biduum maioris magnitudinis fuerat sed minoris altitudinis: opportune terrae motuum periti declarant concussuum seriem non intermitti; etiam hodie motus non ab hominibus percepti, minoris magnitudinis, subsequuntur. Cives Mediolanenses maxime expaverunt in altissimis tabulatis habitantes, quia hic maxime aedes quassae sunt, nullo offenso. Antiqua monumenta passim aliqua damna acceperunt. Plurima scholarum aedificia in regionibus supra dictis caute clausa sunt; nam nemo est qui neget ullum gravem terrae motum brevi tempore iam futurum esse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae