Annus
2 0 1 2


DE INCURSIONIBUS ISLAMICIS IN NIGERIA PATRATIS

De incursionibus Islamicis in Nigeria patratis

Incursus armatorum etiam dum non intermittuntur in Nigeriae terra. Sectatores Islamici extremarum partium quibus nomen est Boco Haram nudius tertius decies in publicae securitatis custodum sedes apud urbem Kano sitam in parte Septentrionali impetum fecerunt. Ut fertur a speculatoribus, octo saltem perierunt inter quos tres custodes publici, tres addicti transmigrationi, unus diurnarius loci, unus voluntarius sui interemptor.

Tamen nuntii hodierni multo graviores feruntur: CLXII ob diruptiones nocte diei Veneris interisse. Auctoritates urbis statim domu egressionem per quattuor et viginti horas vetuerunt. Complures testes narraverunt de incolis territis fragoribus et acri fumo effuso tota urbe; gregem incolarum ex quibus sive Islamici sive Christiani essent in meschitam confugisse: universi cum humi recubuissent exstincto lumine Deum suum quemque oravisse. Per quendam relatorem partes extremae Muslimorum cum vellent legem Islamicam (Sharia) toti nationi imponere sibi petitiones ab hominibus armatis et dynamite patratas vindicaverunt.

Abul Qaba rettulit diurnariis suum gregem incursus et diruptiones paravisse quoniam auctoritates loci recusavissent quominus e carcere aliquos partium apud Kano comprehensos dimitterent. Eadem manus rea caedis est susceptae praeterito Natali in ecclesiis, cum plurimi obissent, quae nuper iussit Christianos partem Nigeriae Septentrionalem relinquere ubi maximam partem ex Muslimis constare notum est.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae