De navis transoceanicae naufragio apud insulam Italicam
De navis transoceanicae naufragio apud insulam
Italicam
Ingens navis
periegetica “Concordia” societatis “Costa”
nudius tertius saxis abditis in mari impacta est cum abesset
circiter centum passus Tusciae “Insulae Lilii” a
litore. Nunc ostendit se reclinatam ac submersam ab uno latere ut
balaenam apud oram exanimem. In navi circiter quattuor milia et
octingenti vectores impositi erant haud exceptis nautis. Usque ad
hoc tempus tres mortui in aquis inventi sunt et quindecim
feruntur non reperti esse; hoce die post meridiem duo cadavera
senum in diaetis conspecta sunt. Continenter petitur in navis
parte non demersa a spelaeologis ac subaqueis spe incolumes
inveniendi. Calamitas naturae locorum creditur vitari posse nec
in aquas liquor propulsorius dispersum iri.
Cur navis tanta
magnitudine proxime accessit ad litora? Ut videtur, mos est ut
nautae iter maritimum conficientes cursum navium dirigant ad
insulae portum ut incolas salutent. Auctoritates iamnunc
existimant praefectum navis erravisse non solum quod nimis ad
litus navi appropinquaverit sed etiam quia in tutum pervenerit
ante eos qui vehebantur cum milites maritimi pluries eum
hortarentur ut rursum navem conscenderet ad officium implendum ;
ad hoc non praetermittendum est quin ille sero in auxilium
oppidorum propinquorum custodes maritimos advocaverit. Quibus de
causis dum indagatur in vincula coniectus est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|