Cadavera violata
Cadavera violata
Indagatores
USAe classiarorum investigare coeperunt de imaginibus per
interrete circumvagantibus, quibus quattuor milites in cadavera
trium Talibanorum mingentes ostenduntur, cum unus ex militibus se
oblectantibus mortuo vale iucundo ore dicat. Solliciti sunt enim
rectores Civitatum Americae Unitarum, quid totius orbis Muslimi
de obscaenis factis sentiant. Minister Americanus rebus externis
addictus dixit facta neque classiarios Americanos decere neque
indicium esse concivium suorum opinionum. Zabihullah Mujahed,
nuntius Talibanorum, talia facinora barbaris digna saepe
recentibus annis perpetrata esse effatus est sed non divulgata.
Verentur
USAe rectores, ne tantis iniuriis tam vehementer Muslimi in toto
orbe resistant, quam saevitiei militum in carcere Abu Graib anno
MMIV perpetratae.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|