Annus
2 0 1 2


De missilibus Iranianis

De missilibus Iranianis

Per decem dies exercitus maritimus rei publicae Iranicae missilia ad terram et aëra expertus est, unum contra aëronaves, tria contra naves in spatio maritimo duo milia chiliometrorum patenti in aquis Sinus Persici et maris Arabici cum in medio esset Fretum Persicum. Hesterno die ultima pars experimenti confecta est ad probandam itinerum interdictionem cuiusvis navis sive onerariae sive bellicae. Quo modo responsum est novis praeclusionibus exportandi petrolei Iraniani quas Civitates Foederatae Americae comminatae sunt. Tamen interdictio Freti Hormuz non usui sit mercaturae petrolei, quod Iraniani venum dare possint societatibus Asiaticis pro Europaeis; praeterea occasio belli incipiendi praebeatur Americanis.

Ficta occlusio Freti Persici missilibus “Nasr”, “Nouir” et “Ghadar” effecta, adgredientibus hostibus, Iraniae armorum vim ostendit; opportune navis Americana cui nomen est “Stennis”, aëroplanorum vectrix mensura centum milium amphorarum, cum bis fretum ante aliquot dies transisset, in Oceanum demum recessit, ne missilibus contingeretur, quae tamen spatio non amplius quam centum viginti vel ducentis chiliometris conici possunt nec rem publicam Israëlianam petere, de qua re non omnes consentiunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae