LITTERAE AD TIMOTHEVM PRIORES
(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65-67,
‹pro manuscripto›)
1 * Paulus missionarius [apóstolus] Christi Iesu secundum praeceptum Dei salvatoris nostri
et Christi Iesu spei nostrae,
2 Timotheo germano
filio in fide: gratia misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino
nostro.
3 Sicut rogavi te,
ut maneres Ephesi – cum irem in Macedoniam –, ut denuntiares quibusdam, ne
aliter docerent
4 neve intenderent
fabulis et propaginibus interminatis, quae quaestiones praestant magis quam
dispensationem Dei, quae est in fide...
5 Finis autem
praecepti est caritas e corde puro et conscientia bona et fide non ficta:
6 a quibus quidam
cum aberravissent, conversi sunt in vaniloquium,
7 volentes esse
legis doctores, non intellegentes neque [ea] quae dicunt neque [ea] de quibus
affirmant.
De lege impiis posita
8 Scimus autem
bonam esse legem, si quis ea legitime utatur,
9 sciens hoc: Iusto
lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus,
sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
10 fornicariis,
masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud
sanae doctrinae adversatur
11 secundum faustum
nuntium [euaggélion] gloriae beati
Dei, quod creditum est mihi.
Deo pro missionatu gratias agit
12 Gratias habeo
ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quod fidelem me existimavit
ponens in ministerio,
13 [me] qui prius
fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus
sum, quia ignorans [illud] feceram in incredulitate;
14 superabundavit
autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo et
omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum, ut salvaret peccatores;
quorum primus ego sum,
16 sed ideo
misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem
longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri erant illi in vitam
aeternam.
17 Regi autem
saeculorum incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula
saeculorum. Amen.
Praeceptum Timotheo commendatum
18 Hoc praeceptum
commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentia in te vaticinia, ut milites
in illis bonam militiam,
19 habens fidem et
bonam conscientiam. Quam quidam cum reppulissent, circa fidem naufragaverunt;
20 ex quibus est
Hymeneus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discerent non blasphemare.
Pro omnibus orandum esse
2 * Obsecro igitur primo omnium, ut fiant obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
2 pro regibus et
omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in
omni pietate et castitate.
3 Hoc bonum est et
acceptum coram salvatore nostro Deo,
4 qui vult salvari
omnes homines homines et ad agnitionem veritatis [eos] pervenire.
5 Unus enim Deus,
unus quoque mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
6 qui dedit
semetipsum redemptionem pro omnibus, testimonium temporibus suis;
7 in quod positus
sum ego praedicator et missionarius – veritatem dico, non mentior – doctor
gentium in fide et veritate.
De viris et mulieribus
8 Volo igitur viros
orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione;
9 similiter et
mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non tortis
crinibus et auro vel margaritis vel veste pretiosa,
10 sed – quod decet
mulieres – profitentes pietatem per opera bona.
11 Mulier in
tranquillitate discat cum omni subiectione;
12 docere autem
mulieri non permitto neu dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
13 Adam enim prior
formatus est, deinde Eva;
14 et Adam non est
seductus, sed mulier educta est in praevaricatione.
15 Salvabitur autem
per filiorum generationem, si permanserint in fide et dilectione et
sanctificatione cum sobrietate.
De supervisoribus
3 * Fidelis sermo: Si quis supervisionem [episkopếs] appetit, bonum opus desiderat.
2 Oportet igitur
supervisorem irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudententem,
ornatum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum,
non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
4 suae domui bene
praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate –
5 – si quis autem
domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei curam habebit? –
6 non novitium, ne
in superbia elatus in iudicium incidat diaboli.
7 Oportet autem
illum testimonium habere bonum etiam ab eis, qui foris sunt, ne in opprobrium
incidat et laqueum diaboli.
De ministris
8 Ministros [diacónous] similiter [oportet esse]
pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes,
9 habentes arcanum
fidei in conscientia pura.
10 Hi autem
probantor primum et sic ministranto, nullum crimen habentes.
11 Mulieres
similiter [oportet esse] pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in
omnibus.
12 Ministri sunto
unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint et suis domibus.
13 Qui enim bene
ministraverint, gradum sibi bonum acquirent et multam fiduciam in fide, quae
est in Christo Iesu.
De Ecclesia Dei fundamento veritatis
14 Haec tibi scribo
sperans me esse venturum ad te cito;
15 si autem
tardaverim, uti scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est
Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Omnium
confessione magnum est pietatis sacramentum:Qui manifestatus est in carne, /
[is] iustificatus est in spiritu, / apparuit angelis, / praedicatus est
gentibus, / creditus est in mundo, / adsumptus est in gloria.
De abstinentia ab errantibus
4 * Spiritus autem manifeste dicit discessuros esse novissimis temporibus
quosdam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2 in simulatione
mentientium et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium
nubere, [iubentium autem] abstinere a cibis, quos [tamen] Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et eis, qui cognoverunt veritatem:
4 quia omnis
creatura Dei bona [est] et nihil [est] reiciendum, quod cum gratiarum actione
percipitur;
5 sanctificatur
enim per verbum Dei et orationem.
De bona doctrina et pietate
6 Haec proponens
fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae
doctrinae, quam assecutus es;
7 profanas autem et
aniles fabulas avertito. Teipsum
autem exerceto ad pietatem:
8 nam corporalis
exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est,
promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
9 Fidelis [est hic]
sermo et omni acceptione dignus.
10 Ideo enim
laboramus et certamus, quod speravimus in Deum vivum, qui est salvator omnium
hominum, maxime fidelium.
11 Praecipito haec
et doceto.
De Timotheo fidelium exemplo
12 Nemo
adulescentiam tuam contemnito, sed exemplum esto fidelium in verbo, in
conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
13 Dum veniam,
attendito lectioni, exhortationi, doctrinae.
14 Ne neglegito
gratiam, quae in te est; quae data est tibi per vaticinium cum impositione
manuum senatus [tou presbyteríou].
15 Haec meditator, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit
omnibus.
16 Attendito tibi
et doctrinae, instato in illis: hoc enim faciens et te ipsum salvabis et eos,
qui te audiunt.
5 * Seniorem ne increpato, sed obsecrato ut patrem, iuvenes ut fratres,
2 anus ut matres,
iuvenculas ut sorores in omni castitate.
De viduis
3 Viduas honorato,
quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem
vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam
vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quae autem vere
vidua est et desolata, [ea] speravit in Deum et instat obsecrationibus et
orationibus nocte ac die,
6 nam quae in
deliciis est vivens, [ea] mortua est.
7 Hoc quoque
praecipito, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem
suorum et maxime domesticorum curam non habet, [is] fidem negavit et est
infideli deterior
9 Vidua adscribatur
[quae sit] non minus sexaginta annorum; quae fuerit unius viri uxor,
10 in operibus
bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum
pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum
subsecuta est.
11 Adulescentiores
autem viduas avertito: cum enim luxuriatae sint adversus Christum, nubere
volunt,
12 habentes
damnationem, quia priorem fidem irritam fecerunt;
13 simul autem
otiosae quoque discunt circumire domos; non solum otiosae, sed etiam verbosae
et curiosae, loquentes quae non oportet.
14 Volo igitur
iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare
adversario maledicti gratia:
15 iam enim quaedam
conversae sunt retro Satanam.
16 Si qua fidelis
habet viduas, subministret illis neque gravetur Ecclesia, ut eis, quae vere
viduae sint, sufficiat.
De senatoribus
17 Qui bene
praesunt senatores [presbýteri],
duplici honore digni habentor, maxime ei, qui laborant in verbo et doctrina:
18 dicit enim
scriptura: ‘Non infrenabis os bovi trituranti’ et ‘dignus [est] operarius
mercede sua’.
19 Adversus
senatorem accusationem ne recipito, nisi ‘sub duobus vel tribus testibus’.
20 Peccantes coram
omnibus arguito, ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo
et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio, nihil
faciens in ullam partem declinando.
22 Manus cito
nemini imponito neu communicato cum peccatis alienis; teipsum castum custodito.
Monita varia
23 Ne adhuc aquam
bibito, sed vino modico utitor propter stomachum et frequentes tuas
infirmitates.
24 Quorundam hominum
peccata manifesta sunt praecedentia [illos] in iudicium, quosdam autem et
subsequuntur;
25 similiter facta
bona quoque manifesta sunt et [ea] quae aliter se habent, abscondi non possunt.
De servis
6 * Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore dignos
arbitrantor, ne nomen Domini et doctrina exsecratione afficietur.
2 Qui autem fideles
habent dominos, ne contemnunto [eos], quia fratres sunt, sed magis serviunto,
quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doceto et exhortator.
3 Si quis aliter
docet neque accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae
secundum pietatem est, doctrinae,
4 superbus est,
nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus
oriuntur invidiae, contentiones, exsecrationes, suspiciones malae,
5 conflictationes
hominum mente corruptorum et [eorum] qui veritate privati sunt, existimantium
quaestum esse pietatem.
6 Est autem
quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim
intulimus in mundum, quia nec auferre quidquam possumus;
8 habentes autem
alimenta et [ea] quibus tegamur, his contenti erimus.
9 Nam [ei] qui
volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa
stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
10 Radix enim
omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et
inseruerunt se doloribus multis.
Quae Timotheo fugienda et sectanda sint
11 Tu autem, o homo
Dei, haec fugito;
sectator vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam,
mansuetudinem.
12 Certato bonum
certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus
bonam confessionem coram multis testibus.
13 Praecipio tibi
coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub
Pontio Pilato bonam confessionem,
14 ut asserves
mandatum sine macula irreprehensibile usque ad apparitionem Domini nostri Iesu
Christi,
15 quem suis
temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus
dominantium,
16 qui solus habet
immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem; quem vidit nemo hominum nec
videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen.
Quid divitibus praecipiendum sit
17 Divitibus huius
saeculi praecipito, ne sublime sapiant neve sperent in incerto divitiarum, sed
in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum;
18 ut bene agant,
divites fiant operibus bonis, facile tribuant, communicent,
19 accumulent sibi
fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
20 O Timothee, depositum
accustodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis
scientiae,
21 quam quidam
promittentes, circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum.
LITTERAE AD TITVM
(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno 65/66,
‹pro manuscripto›)
1 * Paulus servus Dei, missionarius [apóstolos]
autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae
secundum pietatem est,
2 in spem vitae
aeternae, quam promisit is, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia,
3 manifestavit
autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi
secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, –
4 Tito germano
filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu
salvatore nostro.
Senator seu supervisor, qualis esse debeat
5 Huius rei gratia
reliqui te in Creta, ut ea, quae deessent, corrigeres et constitueres per
civitates senatores [presbytérous],
sicut ego tibi disposueram:
6 si quis sine
crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione
luxuriae vel non subiectos.
7 Oportet enim
supervisorem [ton epískopon] sine
crimine esse sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non
vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
8 sed hospitalem,
benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
9 amplectentem eum,
qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in
doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere.
De seductoribus revincendis
10 Sunt enim multi
et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui ex circumcisione sunt;
11 quibus oportet
ora claudere; qui universas domos subvertunt docentes [ea] quae non oportet,
turpis lucri gratia.
12 Dixit quidam ex
illis, proprius illorum vates: ‘Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres
pigri’.
13 Testimonium hoc
verum est. Quam ob causam increpato illos dure, ut sani sint in fide,
14 non attendentes
Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
15 Omnia munda
mundis; inquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum
et mens et conscientia.
16 Confitentur se
novisse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad
omne opus bonum reprobi.
De officiis singulorum
2 Tu autem loquetor [ea] quae decet sanam doctrinam:
2 senes ut sobrii
sint, pudici prudentes, sani fide, dilectione, patientia;
3 anus similiter in
habitu sancto non criminatrices, non vino multo servientes, bene docentes,
4 ut prudentiam
doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant,
5 prudentes sint,
castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ne blasphemetur
verbum Dei.
6 Iuvenes
similiter hortator, ut sobrii sint,
7 in
omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem,
gravitatem,
8 verbum
sanum irreprehensibile, ut is, qui ex adverso est,
vereatur, nihil habens mali, quod dicat de nobis.
9 Servos
[hortator], ut dominis suis subditi sint in omnibus, placentes, non
contradicentes,
10 non fraudantes,
sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in
omnibus.
De gratia Dei et de conversatione credentium
11 Apparuit enim
gratia Dei salutaris omnibus hominibus,
12 erudiens nos, ut
abnegata impietate et saecularibus desideriis, sobrie et iuste et pie viveremus
in hoc speculo,
13 expectantes
beatam spem et apparitionem gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu
Christi,
14 qui dedit
semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi
populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
15 Haec loquetor et
exhortator et arguito cum omni imperio; nemo te contemnito.
Officia renatorum in extraneos
3 Admoneto illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire,
ad omne opus bonum paratos esse,
2 neminem
exsecrari, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem erga
omnes homines.
3 Eramus enim etiam
nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et
voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, alterutrum odio
habentes.
4 Cum autem
benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
5 non ex operibus
iustitiae, quae fecissemus nos, sed secundum suam misericordiam salvavit nos
per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6 quem effudit
super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum,
7 ut iustificati
gratia illius, heredes essemus secundum spem vitae aeternae.
Contentiones vanae
devitandae
8 Fidelis sermo
[est], et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse [ei],
qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus;
9 stultas autem
quaestiones et propagines, et contentiones, et pugnas circa legem devitato:
sunt enim inutiles et vanae.
10 Errantem hominem
post unam et secundam correptionem avertito,
11 sciens eum,
qui eiusmodi sit, subversum esse et delinquentem, proprio iudicio condemnatum.
12 Cum misero ad te
Artemam vel Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legis
peritum et Apollonem sollicite instrue, ne quid illis desit.
14 Discant autem
etiam nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ne sint infructuosi.
15 Salutant te, qui
mecum sunt, omnes. Saluta [eos] qui nos amant
in fide. Gratia Dei [sit] cum omnibus vobis. Amen.
LITTERAE AD TIMOTHEVM ALTERAE
(a Paulo Tarsensi scriptae Romae anno fere 67,
‹pro manuscripto›)
1* Paulus missionarius (apóstolos)
Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in
Christo Iesu,
2 Timotheo
carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino
nostro.
Gratiarum actio de fide Timothei
3 Gratias ago Deo,
cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo
tui memoriam in orationibus meis nocte ac die,
4 desiderans te videre, memor
lacrimarum tuarum, [ita] ut gaudio implear,
5 recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta; quae et
habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice; certus sum autem [eam
esse] etiam in te.
Admonitio ad depositum custodiendum
6 Propter quam causam admoneo
te, ut reinflammes donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum
mearum.
7 Non enim dedit
nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
8 Ne itaque
erubescito testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed unâ [mecum]
perfer molestias pro fausto nuntio [euaggelíô]
secundum virtutem Dei,
9 qui nos salvavit
et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum
suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia,
10 manifestata
[est] autem nunc per apparitionem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit
quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,
11 in quo positus
sum ego praedicator et missionarius et doctor.
12 Quam ob causam
etiam haec patior, sed non confundor: scio enim, cui crediderim, et certus sum
eum potentem esse depositi mei servandi in illum diem.
13 Formam habeto
sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in
Christo Iesu;
14 bonum depositum
accustodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
De Phygelo et Hermogene; de
Onesiphoro
15 Scis aversos a
me esse omnes, qui in Asia sint, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
16 Det
misericordiam Dominus Onesifori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam
meam non erubuit,
17 sed cum Romam
venisset, sollicite me quaesivit et invenit –
18 det illi
Dominus, ut inveniat misericordiam a Domino illo die –, et quanta Ephesi
ministraverit, melius tu nosti.
De militia Christi
2 * Tu igitur, fili mi, confortator in gratia, quae est in Christo Iesu;
2 et quae audisti a
me per multos testes, ea commendato fidelibus hominibus, qui idonei fuerint et
alios docere.
3 Unâ [mecum]
perfer molestias sicut bonus miles Christi Iesu.
4 Nemo militans
implicat se negotiis saeculi, ut ei placeat, qui eum delegerit.
5 Si autem quis
certat [in circo], non coronatur nisi legitime certaverit.
6 Laborantem
agricolam oportet primum e fructibus accipere.
7 Cogitato [id]
quod dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 Memor esto Iesum
Christum resurrexisse ex mortuis ex semine David iuxta faustum nuntium meum,
9 in quo laboro
usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum.
10 Ideo sustineo
omnia propter electos, ut et illi salutem consequantur, quae est in Christo
Iesu cum gloria aeterna.
11 Fidelis sermo:
Si enim [cum illo] commortui sumus, et convivemus;
12 si sustinemus,
et conregnabimus; si negabimus et ille negabit nos;
13 si non credimus,
ille fidelis manet: negare enim seipsum non potest.
De confutatione sectariorum
et de correptione errantium
14 Haec commoneto
testans coram Domino, ne verbis contendatur: [hoc enim] ad nihil utile est,
nisi ad subversionem audientium.
15 Sollicite cura,
ut teipsum probabilem exhibeas Deo, operarium inconfundibilem, recte largientem
verbum veritatis.
16 Profana autem
vaniloquia devitato: magis enim proficient ad impietatem,
17 et sermo eorum
ut cancer serpit; ex quibus est Hymeneus et Philetus,
18 qui circa
veritatem aberraverunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et subvertunt
quorundam fidem.
19 Sed firmum
fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: ‘Cognovit Dominus [eos] qui sunt
eius’ et ‘Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini’.
20 In magna autem
domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et
quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
21 Si quis igitur
emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad
omne opus bonum paratum.
22 Iuvenilia autem
desideria fugito, sectator vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum eis, qui
invocant Dominum e corde puro.
23 Stultas autem et
sine disciplina quaestiones avertito, sciens eas generare lites.
24 Servum autem
Domini non oportet pugnare [verbis], sed mansuetum esse erga omnes, aptum ad
docendum, patientem,
25 cum mansuetudine
corripientem eos, qui resistunt, [sollicitum] num aliquando det illis Deus
conversionem ad cognoscendam veritatem
26 et resipiscant a
laqueis diaboli, a quo capti tenentur iuxta eius voluntatem.
De
diebus novissimis et de seductione fidelium
3 * Hoc autem scito: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa.
2 Erunt enim
homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi, exsecrantes, parentibus
inoboedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione,
sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores,
protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei,
5 habentes speciem
quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et ab his te avertito.
6 Ex his enim sunt
[ei] qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae
ducuntur variis desideriis
7 semper discentes
et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes.
8 Quemadmodum autem
Iannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines
corrupti mente, reprobi circa fidem;
9 sed ultra non
proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum
fuit.
Timotheum
ad perseverantiam incitat
10 Tu autem
assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem,
dilectionem, patientiam,
11 persecutiones,
passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris: quales
persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.
12 Omnes, qui
volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;
13 mali autem
homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes.
14 Tu verumtamen
maneto in eis, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quibus didiceris,
15 et novisse te ab
infantia sacras litteras, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae
est in Christo Iesu.
16 Omnis Scriptura
divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad
erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit
homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Verbum
opportune et inopportune praedicandum
4 * Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac
mortuos, et apparitionem eius et regnum eius:
2 depraedica
verbum, insta oportune, importune, coargue, increpa, exhortare in omni
longanimitate et doctrina.
3 Erit enim tempus,
cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed prurientes auribus, ad sua desideria
coacervabunt sibi magistros,
4 et a veritate
quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero sobrius
esto in omnibus, adlabora, opus perfice praeconis fausti nuntii [euaggelistoú], ministerium tuum adimple.
6 Ego enim iam
delibor et tempus meae resolutionis instat.
7 Bonum certamen
certavi, cursum consummavi, fidem servavi;
8 in reliquo
reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus illa die, iustus
iudex; non solum autem mihi, sed etiam eis, qui diligunt apparitionem eius.
Commendationes
9 Festina venire ad
me cito.
10 Demas
enim me dereliquit, cum dilexisset hoc saeculum, et
abiit Thessalonicam, Crescens in Galliam, Titus in Dalmatiam;
11 Lucas est mecum solus. Marcum assumptum adduc tecum: est enim mihi utilis ad ministerium.
12 Tychicum autem misi Ephesum.
13
Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens ferto et
libros, maxime autem membranas.
14 Alexander
aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;
15 quem etiam tu
devitato: valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea
defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Ne illis
reputetur.
17 Dominus autem
mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleretur et audirent
omnes gentes; et liberatus sum ex ore leonis.
18 Liberabit me
Dominus omni opere malo et salvabit in regnum suum caeleste; cui gloria in
saecula saeculorum. Amen.
19 Saluta Priscam
et Aquilam et Onesiphori domum.
20 Erastus remansit
Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21 Festina ante
hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres
omnes.
22 Dominus Iesus [sit]
cum spiritu tuo. Gratia [sit] vobiscum. Amen.