Annus
2 0 1 1


Res Siculae (

Res Siculae (cucumerum venditor)

Fuit olim agricola, optimus vir, moribus severus, sedulus operarius, cui nomen Turi. Latus erat ei ager, liber oneribus et agrorum terminis saeptus; cinctus huc et illuc ficulneis arboribus. Cum avus eum fecisset heredem agri, nullus annus consumebatur, quin optimus agricola relinqueret illum aridum et incultum, immo tam efficiebat ut semina cucumeris ibi figerentur, aqua putei proximi bis in hebdomade irrigata.

Maxima cum patientia multos rivulos brachiis et liga excavaverat. De cacumine ficorum, tam altiora ut oculi amplecterentur totum agrum, labyrinthus rivulorum aqua et seminibus repletorum prospiciebatur, ubi aliqui cuniculi, errantes plerumque statu silvestri per agros, cum pervenirent ad fundum agricolae, caniculis circumsistebant vel super eos circumsiliebant, rostro tangentes et olfacientes tenera folia. At optimus agricola severum custodem se manifestabat et ferocem; non solum liga utebatur ut praedium defenderet sed magis instrumento quodam, quod in manibus suis fuisse saepius constabat, quo tormenta dirumpentia proiciebantur maximo cum fragore, quae tam strepentia erant, ut mures et cuniculi valde expaverentur. Ideo appropinquare iam non audebantur.

Tempore transeunte (inter Junium et Julium) cucumeres pondere augebantur, quod existimabatur pro unoquoque unius chilogrammatis ab initio, postea, cum facti essent ampliores, duodecim vel quindicem chilogrammatis. Pulcherrimi erant visu et lucebant sub radiis solis et lunae. Medio Julio cucumeres videbantur maturi, itaque agricola, ut saporem et maturitatem comprobaret, adigebat cultrum acutum in eis et auferebat fragmentum aptum ad gustum probandum. Frusto detracto rubio, id gustabat et, opinio sua ut confirmaretur, ad hoc uxorem advocabat, feminam solidam et nigra coma completam, cui nomen Maria erat. In Julii finem, agricola, maturitate cucumerum explorata, eos colligebat et super plostellum locabat. Misellimus mulus vehiculum trahebat et cum perveniret ad urbem, clamare agricola incipiebat: Emite age cucumeres meos! Dulcissimi sunt! Quinquaginta denariis unumquemque vendo pro quoque chilogrammate! Omnes tum emebant, praeter quendam suborem, cui nomen erat Josephus.

Idem omnia aestate repetebatur casus: perspicillis spissis depositis, investigator diligens sublevabat nasum versus cucumeres et quaerebat utrum maturi essent. Optimi sunt, respondebat agricola. At Josephus emere recusabat priusquam ne omnes ab eo gustarentur. Contra procacem, ille protestabatur numquam cavaturos omnes cucumeres. Nam aliqui ex eis praebebantur qui anteponebantur apibus obruti muscisque.

Vespere denique domum agricola redibat plostello admodum exhausto dum cucumerum reliqui devolvunt in viam dehiscentes et cedentes pulpam carnosam coloribus vesperi.

Scripsit Joannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae