Annus
2 0 1 1


HIC DEBET ESSE LOCUS (

Hic debet esse locus

(This must be the place)

(Italia, Francogallia, Hibernia - 2011)

Expositor scaenarum : PAULUS SORRENTINO

Histrio qui agit primas partes: SEAN PENN

Histriones magni momenti : Jud Hirsch, Kedrry Condon, Eve Hewson, Harry Dean Stanton, Frances McDormand

Genus tragicum, sed etiam comicum et satyricum.

Histrio princeps Sean Penn partes agit cantoris musicae rockicae stirpis Hebraeae quinquaginta fere annorum aetate, nomine Cheyenne, sortis iam inclinantis : tamen cum dives esset fructus percipiens ex praeterita fortuna otiose vivit Dublini cum muliere vigili syphonaria ( quae exstinguit flammas). Fautores artis frustra eum hortantur ut se recipiat ad cantum: qui continenter recusat, quamvis adhuc  ornetur et capillis et vultu et vestimentis ut ante viginti quinque annos cum praeclarus artifex fuerit. Rari ei amici sunt: puella tristis eiusque mater quae, facta insania, conspiciens a fenestra viam, expectat cotidie dum filius domum redeat qui evanuerit ; vir obesus qui multas feminas in amorem sui solet illicere.

Id temporis accidit ut nuntium maestum de patre qui Novi Eboraci moriturus est accipiat: cum abhorreat aëronavi itinere a faciendo navigans cum iam parens interierit advenit. Patris domi moratus ephemerides legens ignota de illo paulatim cognoscit quocum iam diu consuetudinem intermisit; usque ad mortem eum reperire conatum esse per triginta annos hominem scelestum factionis Hitlerianae qui iniuriam ei fecisset in campo captivis internecandis; tum artifex statuit nefarium inquirere totam Americam peragrans; tandem auxilio cuiusdam qui multos per annos operam dedit reperiendis sceleratis qui internecionem Hebraeorum gessissent locum invenit ubi quidam senex magis quam nonagenarius solus vitam agit; qui non ad extremum supplicium damnatur, sed eadem poena qua captivos affecerat. Cum artifex, itinere aëronavi confecto, domum redierit, in animo adultus factus est; non ei iam coma tincta est, non labia rubra, non palpebrae nigris lineis signatae. Subridens ab amica tristi filio amisso iam subridenti ut alter filius benigne excipitur.

Fabula varia miscet, res comicas, tragicas et satyricas quae maxime spectatores delectant. Histrio princeps magna peritia agit partes cantoris iam prolapsi a vetere gloria, sed animo adolescentis, immo etiam pueri : eius species ut persona tragica sed eodem tempore ridicula ostenditur. Quales imagines Americae praecipuas Italus expositor scaenarum praebet? Haud neglexerim pistacium maximum totius orbis, lagoenam ingentissimam cervisiae, anserem ut dominae custodem, vias spectantes ad infinitum, sed etiam parva oppida, homines feminasque alterius Americae dignae quae visatur. Quo modo autem virum negotiosum admodum sollicitum sumptuosi autocineti praetermittam? Quid dicam de viatore qui tendit ad deserta? Quid de viro ingenioso qui vidulum cum rotis invenit? Noster heros, quasi hodiernus Ulixes, quacumque Americam percurrens, iter conficit etiam ad sese cognoscendum quoad ad locum ipsum perveniat quo ulturus parentem sit.

Titulus sumptus est a cantico gregis musici “ Exhibitores televisifici” (Talking Heads): “Domus est ubicumque esse volo; sed sentio me iam hic esse; domum advenio; ea alas levat; opinor hunc esse debere locum”.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae