Annus
2 0 1 1


Leo primus,

De Leone I, Pont. Max., expletis ab eius obitu MDL annis

Leo primus, qui postquam unum et viginti annos ecclesiae catholicae praefuerat die decimo Nov. a. 461 in Patriam caelestem (ut Christifideles aiunt) migravit, anno ferme 390, utrum Volaterrae an Romae, incertum, natus est. Anno 440, mortuo Sixto III, ab Urbis populo est pontifex electus. Statim indefessam operam explere coepit hoc praecipue duplici consilio: ut haereticorum doctrinae respuerentur ac damnarentur utque Italia a barbarorum incursionibus aliquatenus servaretur.

Haud paucae controversiae saepius asperiores, quibus ansam dabant etiam diversae de Christi natura opiniones, Leonem inter et nonnullos orientalium sedum episcopos ortae sunt. Sed in concilio Chalcedonensi, quod anno 451 habitum est, omnia ea principia ad fidem religiosam spectantia, quorum strenuus fautor iam pridem erat Leo, iterum vera esse ab omnibus fere episcopi (erant circiter 600) adserta sunt ideoque aliae doctrinae damnatae. Exemplum: in ea definitione, quae ‘De duabus naturis in Christo’ est, leguntur haec: «Unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum […] non in duas personas partitum sive divisum […] sicut ante Prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit». Dum haec autem de Christi natura deque aliis rebus similioribus disceptatur, Attila, Hunnorum rex, quamvis eodem anno 451 a Flavio Aetio, Romanorum duce, victus esset, contra Italiae fines tamen minax premere pergebat: itaque non paucas Italiae Septentrionalis urbes incendiis, vastationibus, caedibus impune vexavit graviter.

Quam calamitatem cum Valentinianus III, tunc occidentali praepositus imperio, compescere haud posset, tres legatos, quos inter auctoritate Leo eminebat, ad Attilam misit, ut hic a suo alias urbes delendi proposito se abstineret. Et quod revera barbarissimus ille Hunnus legatis paruit atque in Pannoniam iter vertit (a. 452), id plerumque verbis religiosae pietatis plenis a Leone prolatis omnes fere historici catholici adtribuunt. Sed alii historici mutatum Attilae consilium aliter explicant. Utique omnes in hoc consentiunt, quod Leo nihil intentatum reliquit, sed frustra - eheu! -, ut ab Urbe aliud periculum gravissimum repelleretur. Nam Eudoxia, Valentiniani vidua et inscia eum iussu Petroni Maximi necatum fuisse, huic novo imperatori vel invita nupsit. Sed statim ut comperit se culpâ Maximi viduatam, furore flagrans Gensericum, Vandalorum regem, quorum sub dicione iam erat pars Africae Septentrionalis haud exigua, ut Romam veniret sollicitavit. Hic libenter magnâ classe ad Latiale litus appulit et per quattuordecim dies (mense Iunio a. 455) occupatam Urbem ita cum feris Vandalis diripuit, ut ista omnium fere rerum eversio hominumque trucidationes multo graviora fuerint quam rapinae et spoliationes, quae ab Alarico Visigothisque anno 410 erant Urbi illatae.

Leo interea, fide semper fretus suâ, populo tantis ruinis fracto sublevare contendebat et pro religione catholica divulganda firmandaque indesinenter usque ad mortem sategit. Huius pontificis doctrinam, animum, fervidum ingenium etiam 173 epistulae et 98 sermones testantur. Quibus quidem in operibus componendis - bonâ pace putantium Latinam linguam post Quintilianum paene mortuam esse - genere scribendi saepe optimo, semper bono ac perspicuo usus est Leo, cui pontifici cognomentum ‘Magno’ non immerito inditum est.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae