Annus
2 0 1 1


SERVITUSNE CULTURALIS SUB LINGUA ANGLICA?

Servitusne culturalis sub lingua Anglica?

Lingua Anglica per orbem terrarum ex omnibus usitatissima est, praeter Sinensem, sed haec solum intra suos fines, illa vero ubique noscitur; non autem omnes eodem modo Anglice didicerunt, nam in Statibus Unitis, Britannia aliisque nationibus quas Angli reppererunt et adhuc habitant, lingua Anglica ut materna discitur; infantes enim a cunabulis et audiunt et deinde balbutiunt donec rectum verborum ordinem perfacile teneant, neque est infantulis necesse grammatica, nam lingua materna quia primum accipitur, mentibus naturaliter inhaerescit. Praeter maternam, aliam possumus postea discere linguam, quam mente minus facile tenebimus.

Omnes quidem alteram quoque linguam praeter maternam discere possumus, sed non omnes eodem perfectionis gradu illam habemus; immo, non perdiscimus plerique, quod non infantes sed adulescentuli vel adulti in eam incumbimus; ut quisque propius est ab infantia ita alterius linguae grammaticam et vocabula celeriter arripit; idcirco senes difficile novam linguam discunt nisi perseverantes sint in discendo aptoque a magistro, grammatica, lexicone edocti.

Qui vero linguam Anglicam non ut maternam, sed scholari aetate aut postea discere incipiunt, haud perfecta loquela atque ratiocinandi modo, paucis exceptis, utuntur; qui lingua sua materna utuntur argumentorum et loquelae tractatum usumque habent facillimum; qui vero non suam sed aliorum linguam didicerint, non eadem facultate alieno sermone arguunt; res enim quotidianas aut mente reconditas per linguam nobis accipimus aliisque sermocinando ostendimus; in certando vero vel altercando qui lingua materna utitur ei, qui aliena lingua loquitur, facile antecellit (Latine scribentibus nemo antecellit nisi constantissimus in discendo; Latinitas enim nemini est hodie lingua materna).

Lingua potestatis ac dicionis instrumentum

Magnopere igitur convenit reliquos nostra lingua materna uti ac loqui. Id quidem a Francogallis saeculo XVI compertum est: convenire ipsis lingua Francica quam plurimos uti, adeo ut suam linguam super exteras linguas consulto provulgarent, primo in ipsa Francia, constrictis in omni regione dialectis, deinde extra fines ut sermo usualis in legationibus sive rebus diplomaticis per totam Europam fieret. Id quoque contra Latinitatem partim accidit, quae lingua academiis cultuique catholico relicta est (protestantes enim linguis vernaculis a prima Reformatione uti maluerunt).

Lingua Francica quondam provulgatissima, deinde Anglica

A saeculo ergo XVIII sermo Francorum in rebus exteris ab Europaeis paene unicus usurpabatur; praeterea multi optimates hunc sermonem extra Galliam passim adulti didicerunt et usurparunt usque ad dimidiam saeculi XX partem, cum Anglicus sermo ubique vigere incepisset, non solum ut lingua internationalis sed etiam ut technologica et academica denique ut lingua interretialis; ex centenis fere 80 internautae Anglice hodie scribunt.

Cave assentationem, cum alienam linguam disceres

Praeter fere 500 Anglophonorum miliones, qui linguam maternam didicerunt, sunt etiam alii totidem, qui linguam Anglicam non ut maternam sed sedulo studio acquisitam colunt; horum alii illam perdiscunt alii fortasse plurimi recte legere possint, aegre scribant, non sponte dicant, quos vero usu et dictione superant qui linguam Anglicam habent maternam vel a prima infantia comparatam; inde fieri potest ut quadam culturali assentatione sive habitu servili Anglice discentes afficiantur, neque perspiciant sese in excogitando vel disceptando plerumque victum iri ab iis quibus Anglica lingua sit materna.

Libertatem profecto discendi linguas quas velimus habemus et servare debemus. Non pauci academici in Statibus Unitis Latinitatem feliciter callent, neque vero ibidem deesse videntur qui linguam maternam reliquis populis imponere consulto conentur; id si fieret, praeter beneficia tecnologica et academica, quae multis prosunt, servitute quadam culturali sub lingua Anglica reliqui afficieremur.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae