Quomodo ovum fractum in aqua coquendum
Quomodo ovum fractum in aqua coquendum
Fieri potest ut ope Ingentis Conflictatri Hadronci aliquando
statuatur ullane particula luce velocius meet. Nemo tamen
rationem certam exploratamque invenire valuit quâ ova fracta
probe in aquâ coquantur. An nunc tandem invenerunt? Utique
Iennifera Patersonia demortua asseverabat rem prospere gestum iri
dummodo ovum testâ infractâ in aquâ levissime bullienti prius
volutaretur eum temporis spatium quem oratio dominicalis semel
atque salutatio angelica bis recitaretur. Quod ei processit,
aliis vero rarissime. Sunt qui iurent opus aceto in aquâ;
faciant ergo quos iuvat acetum sumere ientaculum. Alii solutionem
falsi nominis suadent, ovum scilicet in parvâ scutulâ
metallicâ butyro litâ coquendum; quod haud praestat lixando
infractum. Nunc autem domus effectoria Terra Lacuum, quae
reculas culinarias sollertissimas iam commenta est multas,
fortasse rem expedivit. Quae enim quoddam sacculum instar theani
proponit, nomine Poachet, cui ovum fractum
inseratur. Hoc quidquid in ovis efficit, Societati ipsi miro modo
profuit, cuius quidem lucra anno praeterito in dies crescebant.
Antiquum ergo illud sed falsum, mercatorem prosperum undique
corticatum.
Scripsit fr. Thomas Crean
|