Annus
2 0 1 1


Credi vix potest illa fabula,

De machina quadam vaporaria

Credi vix potest illa fabula, cui titulus Thomas, machina vectoria vaporaria, tam diu fefellisse biocolytas novi ordinis socialis eiusdemque Massonici. Sed fortasse propterea iudicata est cogitatis hodiernis satis accedere, quod Thomae casus et a quodam clerico sectae Anglicanae scripti sunt et in telehorasi a quodam muscio populari Liserpali orto narrati. Haec enim praeponderare quidquid in fabula sensus eorum redoleret qui pristinum rerum statum reducere velint, ut ipsisus Thomae caeruleus color  (quod quippe et ab ipsis gestari solet qui gubernatorum potestatem desuper descendere putent), vel nomen Curatoris pinguis quo ille homo infeliciter obesus minime blandimento affectus sit.

Rectissime igitur vitia haece compensabuntur in novissima traminis nostri fabella, Iacobum persequi nomine. Quae, etsi tempore Christi natalitiorum emittetur, de ‘feriis hiemalibus’ tantum loqitur, sicut et Thomas ipse ‘arborem eximiam atque ornatam’ vehere repraesentatur. Immo ne mentio quidem natalitiorum fiet, ne offensionem accipiat quisquam (sed quisnam?) Quae omnia reverendus domnus Awdry, fabulae scriptor, vehementer probaret.

Scripsit fr. Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae