Si tugurium tibi esset in actâ,
Tugurium in acta
Si tugurium tibi esset in actâ, suspenderesne lineatim
vexilla parva ornamento? Quod nempe fecit mulier quaedam, Iulia
Insulae Tectae nomine, quae et palmam ob casulam marinam in
Anglia elegantissimam commodum reportavit. Satis autem audacter
statuit ut tugurium eniteret rubro et albo, qui colores hisce
diebus tarde apricis mire conveniunt. Sed huiusmodi prodigia
facile patitur Wittering Occidentalis, locus hospitalissimus qui
tringas totanos et limosas excipere solet necnon Keith Richards {citharista
quidam} quem narrunt tugurium suum marinum sexaginta milibus
librorum emisse. Tugurium in actâ non ad usus tenuiores vitae
cupitur, ac si armarium tantum ad cucumellam situlam palam
condendum, neque est aedes quaevis communes. Immo pro ingenio
phantasiâque possessoris a bene placito quasi fingitur donec
latebrum aut domus infantaria aut spelunca fiat aut pharus qui in
pelagus infinitum aestuansque prospicit. Vel vi mentis abibit in
praedonum navem aut arcem obsessam, haud aliter atque cistula
chartaria spissior, ludentibus pueris. Casula marina cum sit
liberi hominis, haud multum refert vexilla exhibeantur necne.
Scripsit fr. Thomas Crean
|