De quodam Elysio
De quodam Elysio
Memoriā annalium replicatā, apparet vicum Vinceliam, inter
Dartae Exaeque fluvios situm, iam saeculo undecimo floruisse. Tum
temporis peculium regium habuit agros ope quadraginta aratrorum
excultos necnon campum quemdam pecudibus alendis, atque ipsi
vicani triginta libros, pecuniam haud parvam, quotannis tributa
solverunt. Vincelia hodierna adhuc rebus viget secundis. Gaudet
enim duabus cauponis, ludo, lanienā, tabernā piscariā, parvo
pantopolio, medico et, mirabile dictu, veterinario. Quod dixeris
Elysium quoddam; nec discrepant rerum ratiocinantes, qui quippe a
nescio qua tabernā argentariā conducti, atque vectigalia,
domorum pretia, probationum exitus scholarium, scelerum
frequentiam totum per regnum spectati, ex his effecere et coegere
liberos hoc in uno vico Devensciro iucundissime in Anglia
educatum iri. Quem incolentes si Arcadiam quamdam prope viam
regionalem 3124 sibi obtinuere, procul dubio preces iamiam
effundunt ne extranei invidiosi eādem catervatim properaturi ad
eidsem deliciis fruendum.
Scripsit fr. Thomas Crean
|