Annus
2 0 1 1


Indagatores invenerunt Britannos tum stomachari cum plus sex minutas in taberna ut serviantur opperiri iis esset. Iras emptorum cano

Indagatores invenerunt Britannos tum stomachari cum plus sex minutas in taberna ut serviantur opperti erint. Unde nonnulli rerum civilium aestimatores cogunt avitam artem expectandi lineatim e nobis periisse. Negamus. Piget enim non morae sed potius ab ipsis institoribus praeteriri qui simulant se nos magni facere. Gravius etiam fertur si praestolandum est telephono ad aurem compresso dum nolentes interrogationi respondere confirmant, vocibus praesignatis, eandem cordi esse sibi.

Quo in genere oportet nos maximâ irâ exardescere, quasi torrentibus igneis animo bullientibus, cum consilio in superinstitoriis torquemur lineis moratoriis ut mensas emptorias automatarias, quae dicuntur, adhibitum petamus. Haec namque instrumenta, eructata ex Orco, vocibus creberrimis e nullo ore provectis moleste imperant ubi fas sit saccos implere, nec longum est quin, renuntiatis ministris, nil humani ementibus obversatur. Ut brevi praecidamus, praestat linea hominum automato iniquo; optimum utrumque vitare.

(Dubito inter alia num locutio 'voces praesignatae' bene vertit 'recorded messages'.)

Scripsit fr. Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae