Untitled
Excusationis crebritas
‘Habe me excusatum’ ait homo medius in singulis diebus
octies, vel ducenties quaterque milies quingenties tricies et
sexies in vita annorum septuaginta. Apud nos Britannos alius
saepius se excusat, alius est in culpa. ‘Excusatum’ enim
dicimus epibatae qui pedes nostros calcat vel tabernariae
simulanti se nos non videre. Immo vitâ urbanâ octo in die
excusationes parum videantur. Ad vitam autem connubii quod
attinet, nonne nervi huius coniunctionis ‘excusatum’ magis
etiam quam ‘volo’ ante altare prolatum? Hic rerum status non
omnino dolendus est. Qui enim profitetur se in aliquibus
minutalibus errasse vitae civilis quasi axes ungit. Autoraedarii
quidem male ob metum satisfactionis ingentis instituerunt ut
numquam post concursionem se excusaturi essent. Stomachum sane
aliquantulo movet cum traminum praeco more machinae dicit se
dolere commeatus tardi; sed peius, sicut illi qui in re publica
versantur, nolle se excusare et in flagranti deprehensum delicto. Placeat
ergo ut nos excusemus; pigeat ut sit toties opus.
Scripsit fr. Thomas Crean
|