Annus
2 0 1 1


STEPHANVS HVNGARORVM REX

STEPHANVS HVNGARORVM REX

Nomen Hungariae usu venit quidem in Europa, sed non respondet rei, quemadmodum nomen Galliae relatum ad hodiernam Franciam. Gallia enim Celtica devicta erat a Iulio Caesare, saeculo autem V a Germanico Francorum populo, qui illic consedit, nomen suum imponens. Simili modo Magyarorum populus medio fere saeculo X vallem Danubii fluminis occupavit seu veterem Pannoniam, ubi iampridem Slavi consederant. Terra illa appelabatur Hungaria, quia priore dimidio saeculi V erat fulcrum vasti regni Hunnorum, quorum dux Attila innotuit maxime. In litteris Europaeis nomen illud invaluit etiam relative ad Magyaros.

Gejzae principis filius ac successor Vajk, qui in baptismo conferendo Stephanus appellatus est, regium nomen invexit in Hungariam, quae iam auctore Gejza fidem Christi acceperat anno nongentesimo septuagesimo quarto (974). Coronam impetravit a Romano pontifice eiusque iussu rex unctus est. Regnum Sedi concredidit Apostolicae eo consilio, ut vitaret influxum imperii Germanici, perinde ac decem fere annos ante fecerat Poloniae dux Mieszko. In Hungaria archiepiscopatum Strigoniensem, decem dioeceses Stephanus admirabili condidit munificentiâ. Varia pietatis domicilia Romae, Ierosolymae, Constantinopoli struendas curavit.

Par fuit eius in pauperes amor et liberalitas, quos veluti Christum ipsum complectens, neminem a se moerentem ac vacuum umquam dimisit; quin etiam ad eorum inopiam sublevandam amplis facultatibus erogatis, domesticam quoque supellectilem saepe distribuit. Insuper suis manibus lavare pauperum pedes, noctu solus et ignotus ingredi valetudinaria, decumbentibus inservire ac cetera caritatis officia exhibere consuevit. Quarum virtutum merito manus eius dextera, corrupto reliquo corpore, mansit integra.

Precandi studio magnam partem noctis pene ducebat insomnem atque in caelestium rerum contemplatione defixus, interdum extra sensus raptus, sublimis quoque in aëra ferri visus fuit. Perduellium conspirationes valentiumque hostium impetus miro prorsus modo non semel precibus evitavit. Emericum filium natum Giselâ Bavaricâ, imperatoris Henrici sorore, quam sibi uxorem duxerat, tanta morum disciplina talique pietate educavit, quantum eius postea sanctitas erat patefactura.

Regni vero negotia ita disposuit, ut accitis undique prudentibus et sanctis viris, nihil umquam sine illorum consilio moliretur. Assidue simul Deum deprecabatur, ut universum Hungariae regnum, antequam e vita migraret, catholicum videre mereretur. Utique propter ingens dilatandae fidei studium apostolus suae gentis nominatus est ab ipso Romano Pontifice, quod titulus hereditate venit eius successoribus, ita ut etiam imperatores Astro-Hungarici – usque ad electionem Pii X – specialibus pollebant facultatibus in re ecclesiastica. – Dei Genitricem, quam ardenter venerabatur, Hungariae patronam declaravit. Ipso die Illius assumptionis in caelum Stephanus diem obiit supremum.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae