Quoddam vinum bituricum sinense,
Vina Sinensia
Quoddam vinum bituricum sinense, quingentis sexaginta
Burdigalae natis praelatum, praemio Ampullae Optimae
affectum est. Quod nonnulli aestimant tantum rerum discrimen
quantum erat anno 1976 illud Paridis iudicium, ut aiunt, quo
vites Californienses Antiquiorum Terrarum antepositi sunt,
originibus gustantes celatis. Abeant tamen de vino sinensi ioci
faciliores, ut lagoenam alteram cupitum iri viginti minutis post
primam consummatam. Haec enim res omnibus proderit, non solum ad
superinstitoria properantibus superiora vindemias sinenses quasi
lynceis indagatum, sed eis etiam qui ne guttam quidem Jia Bei
Lan umquam sumpturi. Nam Sinenses, numero et pecuniā
crescentes, Americanos et Iaponicos iamiam superavere, plus nempe
burdigalensis atri importando quam quaelibet alia extra Unionem
Europeam civitas. Unde Petrus et Margaus nunc maximi veneuntur,
quare et botri minores, proh dolor, maioris coquuntur. Sed
Sinenses si quae sapiunt ipsi confecerint vina, adhuc fieri
potest ut nos Francogallica reperiamus antequam decoquamus.
Scripsit fr. Thomas Crean
|