De thesauri indagatione
De thesauri indagatione Googleiana
Hodiernis
temporibus dubia sunt plerumque facillime solvenda paucis
ordinatri compressis clavibus. Si verbi gratiâ in ALIQUO
deversorio inter hyalas disceptatur quis in ultimo ludo
certaminis Societatis Pedifollii anno 1972 pedifollem portae unus
intulerit, citissime respondetur Alanum Clericum e manipulo
Loidis Unitae quinqagesimâ tertiâ minutâ fecisse, ut
Armamentarium vinceretur uno puncto contra nullum. Quae cum ita
essent, non fortasse mirum illas interrogationes quae mentis
acumen tantummodo postulent, magnopere animos hominum allicere.
Qui nempe haec acta legunt diurna nonnumquam scribunt se
aegerimme tulisse quod coniunx ad ientaculum vel super
resolutiones Crucis Verbalis Simplicioris hesterni casu caffeam
effudit vel Sujikonem summae difficultatis mordicus moroseque
sibimet tenere solet.
Tales vero
homines libentissime legamus in eo volumine Actorum c.t Finis
Hebdomadae, indagationem thesauri permagnam fore factam per
terras. Quod certamen, septem menses continuaturum mentesque
quasi torturum, quattuordecim habet quaestiones nodosissimas,
quibus solutis universis elucescet ipse finis quaerendi, quidam
locus exactissime progremate Tellure Googleiana designatus.
Iidem si praemium quinquaginta milia euronum consecuti erint, id
est, quadraginta tres milia septingentos quadraginta libros
britannicos, fore ut maiori quidem voluptate afficiantur.
Huiusmodi
ingens indagatio, quasi ovorum paschalium, cum anno 1979 ultimâ
vice fieret, centena miliorum hominum, tot Iasonum ad instar,
agros Angliae confodiebant ut leporem aureum gemmatumque sub
terra invenirent. Hodie vero rura nostra salva erunt (saltem
contra thesaurorum cupidos, licet rei publicae gubernatorum
consiliis adhuc sint aperta ad crebram aedificiationem). Tamen
cum dimidium civium praevidetur perobesum fore ad annum 2030,
haec quasi ex spondâ inquisitio nonne magis prosit si praemium
in terra germana nec googleiana sepeliatur?
Scripsit fr. Thomas Crean
|