Annus
2 0 1 1


BLASIVS ARMENVS

BLASIVS ARMENVS

Praeter fabulas parum quidem est notum de Blasio, sed non est dubium, quin oriundus esset Sebasta (Sebáste) ex urbe Armeniae, quae ineunte saeculo IV pars erat imperii Romani. Blasius iuvenis, cum gratissimus esset Sebastenis ob suam mansuetudinem, ab illis libenter electus est urbis episcopus.

Tempus non erat facile, nam in Oriente adhuc Licinius, imperialis collega Constantini regentis Occidentem, aliquatenus pergebat severitates infligere Christianis, imprimis autem eorum antistitibus. Ob hanc persecutionem Blasius ex urbe secessit, se conferens in quoddam antrum absconditum in propinqua silva, ubi vitam duceret solitariam preci deditus. Famâ acceptum est, illi aves pabulum cotidie attulisse nec recessisse, donec illis benedixit, manus imponens. Quod fiebat etiam cum animalibus silvestribus, non exceptis beluis, qui in eius conspectu mansuefiebant.

Quodam die pagani venatores casu Blasium invenerunt in silva. Qui, adductus ad Licinii magistratus, in durum carcerem coniectus est, verum paulo post, capitis damnatus, post multa tormenta illi inflicta, percussus est gladio.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae