DE LIBRI INVENTIONE
De libri inventione
Nostro tempore quo magis magisque liber
chartaceus ob adventum scientiae informaticae certare videatur
cum electronico, nihilominus diu permansurus, non neglegenda est
commutatio facilis sed maximi momenti voluminis cum codice quae
fertur usque a II saeculo p. Ch. n. incepisse. Antea more solito
scriptores usi sunt volumine papyrorum: paginae papyri aliae
aliis coniunctae erant atque involutae. Scribebatur ad libellam,
a sinistra parte ad dexteram: ut opus legeretur volumen plerumque
longius explicandum erat.
Codex, paginis disiunctis sed a latere
sinistro adligatis, similior libri existimandus est formam quadri
vel recti anguli et involucrum habens: iam opus scriptum in
capita divisum erat cum argumentorum indice. Quae commutatio,
inserta membrana pro papyro, completa est. Membrana etiam
pergamena dicta est ab urbe Pergamo ubi pelles oviles vel
caprinae vel vitulorum longo opere expoliebantur donec molles et
fortes redderentur; aliter ac papyrum, utrimque recto et verso
inscribebatur; non perraro eradebatur ut rursum scriptores ea uti
possent. Quae commoda codex praebuit pro volumine? Habilis forma,
facilior lectu, aptus ad gerendum in itinere: electus est a
christianis qui orantes vel Evangelium praedicantes, citius in
libris invenire poterant excerpta Sacrarum Litterarum vel Vitae
Martyrum, sed scriptores gentiles lentius codicem probaverunt.
Aliqua post saecula Arabi chartam, inventam a Sinis, in Europam
attulerunt, ubique XII saeculo acceptam, sed liber, manu
scriptus, minute pictus, res magni pretii diutius mansit: tandem
ars typographica inventa saeculo XV libros parvo pretio
pervulgavit. Quousque liber chartaceus perdurabit? Quam diu
paginae chartaceae commodiores erunt inventu atque evolutu quam
electronicae.
Scripsit Lydia Ariminensis
|