GEORGIVS EQVES
GEORGIVS EQVES
Si
ratio habeatur de scriptis tantum vetustis, quae de Georgio
manserunt, facile quis dubitrare potest vel de eius reali
exsistentia, quod iam saeculo VI in Decreto Gelasiano
illius Passio declaratur non esse historica. Complura
tamen alia documento sunt Gregorium vixisse, ante omnia quidem
cultus eius perantiquus, qui coepit Lyddae in urbe Palaestinae,
crevit autem adeo, ut inter Orientales agnomine decoraretur magni
testis seu martyris (megalomártys). Saladinus exeunte
saeculo XII iussit deleri antiquum templum Liddense, quod supra
Georgii sepulcrum erat erectum paulo post quam ille saeculo IV
capitis damnatus erat ob fidem Christianam.
Secundum
scripta vero Georgius tribunus militum, genere autem Cappadox,
quondam pervenit Lyddam. Iuxta illam erat lacus, in quo draco
pestifer latitabat, qui saepe populum contra se armatum in fugam
converterat flatuque suo ad muros civitatis, cum accesisset,
omnes inficiebat. Qua re compulsi cives duas oves illi quotidie
dabant, ut eius furorem sedarent; alioquin sic muros civitatis
invadebat et áerem inficiebat, ut plurimi interirent.
Cum
autem iam oves paene deficerent, inito consilio ovem cum adiuncto
homine tribuebant. Quia sorte omnium filii et filiae hominum
dabantur et sors neminem excipiebat, et iam paene omnes filii et
filiae essent consumpti, quondam filia regis unica sorte est
designata, quae draconi offerretur. Tunc rex contristatus ait:
„Tollite aurum et argentum et dimidium regni mei et filiam mihi
dimittite, ne taliter moriatur”. Cui populus cum furore
respondit: „Tu, o rex, hoc edictum fecisti et nunc omnes pueri
nostri mortui sunt et tu vis filiam tuam salvare! Nisi in filia
tua compleveris, quod in aliis ordinavisti, succendemus te et
domum tuum”. Quod rex videns, coepit filiam suam flere dicens:
„Heu me, filia mea dulcissima, quid de te faciam? Aut quid
dicam? Quando videbo nuptias tuas?”. Conversus autem ad populum
dixit: „Oro, ut indutias octo dierum lugendi mihi filiam
tribuatis”. Quod cum populus admisisset, in fine octo dierum
reversus populus est cum furore dicens: „Quare perdis populum
tuum propter filiam tuam! En omnes afflatu draconis morimur”.
Tunc rex videns se filiam liberare non posse, induit eam vestibus
regalibus et amplexatus eam cum lacrimis dixit: „Heu me, filia
mea dulcissima, de te filios in regali gremio nutrire credebam,
et nunc vadis, ut a dracone devoreris. Heu me, filia mea
dulcissima, sperabam ad tuas nuptias principes invitare, palatium
margaritis ornare, tympana et organa audire, et nunc vadis, ut a
dracone devoreris”. Osculatus dimisit eam, dicens: „Utinam,
filia mea, ego ante te morerer, quam te sic amitterem”. Illa
procidit ad pedes patris, petens ab eo benedictionem. Quam cum
accepisset, ad lacum processit.
Georgius
autem casu illa transiens, cum plorantem vididisset, eam, quid
causae esset, interrogavit. Tum illa: „Bone iuvenis, velociter
equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris”. Cui
Georgius: „Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic
praestolaris omni plebe spectante!”. Illa vero: „Ut video,
bone iuvenis, magnifici cordis es tu, sed mecum mori desideras!
Fuge velociter”. Cui Georgius: „Hinc ego non discedam, donec
mihi, quid habeas, intimabis”. Cum ergo totum illi exposuisset,
ait Georgius: „Filia, noli timere, quia in Christi nomine te
iuvabo”. Illa: „Bone miles – inquit – sed te ipsum
salvare festina, ne mecum pereas. Sufficit enim, si sola peream;
alioquin me liberare non potes et tu mecum perires”.
Cum
ita colloquerentur, ecce draco caput e lacu levavit. Tunc puella
tremefacta dixit: „Fuge, bone domine, fuge velociter”.
Georgius tamen equum cum ascendisset et cruce se munivisset,
draconem contra se advenientem audaciter aggreditur et lanceam
fortiter vibrans et se Deo commendans, graviter illum vulneravit
et ad terram deiecit. Puellae ait: „Proice cingulum tuum in
collum draconis nihil dubitans, filia”. Quod cum fecisset,
sequebatur eam draco velut canis mansuetissimus. Cum ergo illum
duceret in civitatem, populi hoc videntes per montes et colles
fugere coeperunt dicentes: „Vae nobis, quod iam omnes peribimus!”.
Georgius
autem illis innuit dicens: „Nolite timere, nam eo fine me misit
Dominus ad vos, ut poenis vos liberarem draconis. Tantummodo in
Christum credite et unusquisque vestrum baptizetur et draconem
istum occidam”. Tunc rex et omnes populi baptizati sunt,
Georgius autem evaginato gladio draconem occidit et illum extra
civitatem iussit efferri. Quattuor paria boum in magnum campum
foras illum traxerunt. Baptizati autem sunt illo die XX milia
viri, non computatis parvulis et mulieribus. Rex autem in honorem
beatae Mariae et beati Georgi ecclesiam mirae magnitudinis
construxit, sub cuius altari fons est aquae sanantis omnes
languidos.
Rex
vero copiosam pecuniam Georgio obtulit, quam ille recipere nolens
pauperibus eam dari praecepit. Tum Georgius de quatuor regem
breviter instruxit, scilicet ut ecclesiarum curam haberet,
sacerdotes honoraret, divinum officium diligenter audiret
semperque pauperum memor esset. Sic, osculato rege, illo
discessit. In aliquibus tamen libris legitur Georgium, cum draco
ad devorandum puellam appropiaret, cruce se minivisse illumque
necavisse.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|