Annus
2 0 1 1


Sinus Populoniensis et parvi eius Thesauri

Sinus Populoniensis et parvi eius Thesauri

In media Tuscia, sicut acumen contra mare luctans, Plumbinum oppidulum (e plumbo quod in multis officinis furnacibusque liquescit appellatum) exstat. Illuc nuper thesauri proximi vici Populoniae collecti sunt. Quisnam in Etruria oblivisci Populoniae ferventes officinas et eius celeberrima sepulcreta possit? et artes unde Tusci potentiam armaque ediderunt? Rutilius sic Populoniam definivit:

"Proxima securum reserat Populonia litus, qua naturalem ducit in arva sinum…"

et C. Plinius Secundus in III libro Naturalis Historiae

"primum Etruriae oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca a mari recedens propiorque Pisae inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis sive a Teutanis, Graeca gente. vada Volaterrana, fluvius Caecina, Populonium, Etruscorum quondam hoc tantum in litore"

Apud Litus Populoniense, ad oram Rimiglianum appellatam, sua sponte, trium milium fere nummorum concretio, quasi unum saxum argenteum e mare elaboratum, pervenit. Instrumento laserico praediti, speculatores historiaeque antiquae studiosi ex Universitate Florentina saxum in minimam partem partiti sunt et in parva piscina nos omnes admirari thesaurum siverunt.

Sed Plumbini mirabilia hic non desinunt!! Quasi reliquiam naufragii piscatorum eiusdem regionis retia Amphoram postea Baratti cognominatam collegerunt. Amphora supra dicta centum trigintaque quattuor imagines venuste argento perfectas, religioni Cybeleianae cohaerentes, patefacit. Exemplum cultuum gentium qui idola colebant, post Euangelicam quoque praedicationem manet.

Expectari diutius non oportet quin Plumbinum visitetis!!!

Scripsit Lucia Niccolini



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae