GERTRVDIS SAXONA
GERTRVDIS SAXONA
Gertrudis Islebii (Eisleben)
in Saxonia nobili genere nata est, quinquennis in monasterio
Rodardensi, ordinis sancti Benedicti, virginitatem suam ac
seipsam Iesu Christo obtulit. Ad humaniorum litterarum notitiam
rerum divinarum cognitionem adiunxit, quarum meditatione
vehementer ad virtutem incensa, brevi tempore ad Christianam
attigit perfectionem. De Christo eiusque vitae mysteriis saepe
pio cum animi sensu loquebatur, solamque Dei gloriam cogitans, ad
illam vota sua omnia et actiones referebat. Quamvis autem eximiis
naturae et gratiae donis a Deo aucta esset, ita tamen sibi ipsa
vilescebat, ut inter praecipua Dei miracula vel id memoraret,
Illum eam indignam misericorditer sustinere.
Trigesimum aetatis annum agens, primum
Rodardensis (Rodalsdorf) monasterii, ubi religiosam vitam
erat professa, deinde Elpediani (Heldelfs) praeses electa,
quadraginta annorum spatio, ea caritate, prudentia, regularis
disciplinae studio munus obivit, ut claustrum religiosae
perfectionis domicilium videretur. Utrobique vero, licet esset
omnium mater et magistra, omnium tamen minima haberi volebat ac
sororum ministram se exhibebat. Quo liberius Deo vacaret,
vigiliis, abstinentia aliisque cruciatibus corpus afflixit, qua
re morum innocentiam, mansuetudinem, patientiam praetulit
singularem. Proximorum saluti omni ope studuit piamque curam de
illis habuit. Divini amoris vi frequentes patiebatur raptus
mentis (extáseis) et altissimae contemplationis donum
obtinuit.
Ut meritum acceptissimae sibi sponsae
Christus ostenderet, in corde Gertrudis iucundam sibi esse
mansionem testatus est. Deiparam Virginem veluti matrem et
curatricem a Iesu acceptam pietate praecipua prosequebatur, ab
eaque multa accepit beneficia. Erga sanctissimum Eucharistiae
sacramentum et passionem Domini tanto amore afficiebatur, ut
interdum uberibus lacrimis perfunderetur. Iustorum animas in
purgatorio manentes quotidianis sacrificiis et precibus iuvabat.
Multa ad fovendam scripsit pietatem. Divinarum etiam revelationum
et vaticinii dono claruit. Anno Domini millesimo ducentesimo
nonagesimo secundo (1292) de vita decessit. Miraculis vivens et
post mortem a Deo illustrata est.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|