Robertus Busa,
De Roberto Busa (1913-2011), eximio
Thomae Aquinatis cultore
Robertus Busa, qui anno 1913 natus erat in urbe
Vicetia, nudius tertius in oppido Glareato (Italice: 'Gallarate')
mortuus est. Sacerdos societatis Iesu, in altero bello mundano
cappellanus adiutor seu militaris fuit. Postea theologiam,
ontologiam, theodiceam nec non disciplinam 'informaticam', quae
dicitur, in universitatibus catholicis docuit. Circiter decem
linguas callebat, praesertim Latinam. In Thomae Aquinatis opera
investiganda ac perlegenda tam incubuit, ut omnium vocum, quae
iis operibus continentur, indicem quendam 'ipertestualem'- ut in
sermone interretiali dicitur- iam ex anno 1949 componendum esse
pro necessario haberet. Quo ex Roberti Busa consilio atque
impulsu indefatigabili factum est, ut inter annos 1974-1980 in
lucem prodirent 56 volumina, quorum paginae omnes plus quam
sexaginta milia sunt, et quorum voluminum titulus est: 'Index
Thomisticus. Sancti Thomae Aquinatis operum omnium indices et
concordantiae'. Postrema huius tituli verba indicant quam
pretiosum thesaurum apparaverit et studiosis reliquerit pater
Busa, qui vetera et nova mirum in modum iungere valebat, quoniam
sibi persuasum erat etiam instrumenta 'informatica' esse
quodammodo Creatoris opera. Quaedam ad hunc sacerdotem probum et
virum de studiis Thomisticis praeclare meritum spectantia legi
possunt infra (tantum Italice, pro dolor!):
<http://it.wikipedia.org/wiki/Roberto_Busa>
De 'Indice Thomistico':
<http://xoomer.virgilio.it/fperciva/Busa/indext.htm>
Ex actis diurnis Italicis, quae 'Futurum' seu 'Avvenire' inscribuntur:
<http://www.avvenire.it/Cultura/padre+busa_201108110756303270000.htm>
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|