Annus
2 0 1 1


DE ITINERE IN GRAECIAM DISCIPULIS ERUDIENDIS

De itinere in Graeciam discipulis erudiendis

Pars quinta: Olympia

Post prandium quod, ut solet, non explet famem discipulorum, viridem planitiem Olympiacam trasgredimur ubi plurima arva nobis monstrantur cum omni olere et fructibus vario genere. Deversorium amplum et elegans non longe a Patris situm est ac prope mare; nonnulli discipuli statim in piscinam se abiciunt , alii spectant litus sed frustra; nam iis non licet in mare mergi nec ad litus descendere. Postremo die itineris ante reditum tempus est visitandi Olympiam, in Helide regione sitam, antiquam sedem ludorum ab anno DCCLXXVI a.Ch. n. ad annum XCD p.Ch.n. Quod superest imago est, praeter Delphos et Parthenonem, cultus humani civilisque Graecae antiquitatis.

Saxa tantum et partes columnarum humi manent magnifici templi Iovi dicati, nihil statuae aureae et eburneae quae una putabatur ex septem mirabilium rerum totius orbis, opus potissimum Phidiae artificis; sed omnes monumentorum reliquiae nobis sacrarum rerum gravitatem commemorant. Stadium etiamnunc animorum condicionem revocare videtur qua universi Graeci, obliti bellorum , quinto quoque anno, ad certamina conglobaverunt ut Iovem venerarentur, se sentientes cunctos esse eiusdem Graecae stirpis, amissis discordia et dialectorum vel rei publicae dissimilitudine. Quidam discipuli cursu contendunt, ceteris ab aggere spectantibus et amicos ad victoriam concitantibus. Quo modo obsequium et reverentia tribuuntur athletis qui certaminum Olympiae victores antiquissimis temporibus tantum serto oleae exornati sunt, sed magnam laudem consequentes apud omnes Graecos; immo etiam a summis poetis praeclari ex victoribus ut heroes celebrabantur. Res digna quae memoretur, Delphis athletae laurea, Corinthi serto ex ramo pineo exornabantur.

Apud Musaeum loci admirari possumus praesertim ingentes statuas Iovis templi fastigii orientalis quo in spatio certamen curruum Pelopis et Oenomai ostenditur et fastigii occidentalis, ubi Lapithes miserabiliter inani conatu contra Centauros victuros proeliantur. Inter cetera omnium celeberrimum pulchritudine et partium convenientia simulacrum Mercurii opus eximii artificis Praxitelis perspicitur. Motus sinuosus corporis, caput mirandum capillis crispis in flammarum specie, visus mitis ac placidus sed etiam absens ut captus cogitationibus, vestis sinus qui truncum celant, cui deus niti videtur, artem Praxiteliam ostendunt.

Post meridiem ad portum Patrarum pervenimus ubi turma hominum migrantium nos exspectat , qui, quamvis a custodibus repellantur, cotidie transferri in Italiam quoquo modo contra leges conantur: alteri inire in raedam cursualem frustra vellent, alteri sub vehiculo inter rotas invenire spatium temptant ubi latentes maneant, ob vapores noxios suam vitam in periculum adducentes. Non perraro, itinere confecto, cadavera migrantium in quibusdam latebris occulta reperiuntur. Imagines huius generis nos reducunt a cultu humano civilique temporis praeteriti ad tristem statum hominum miserabilium nostrae aetatis, qui, ut antiquitus fieri solebat, viam ad Hesperiam carpunt. Commodiore itinere nos domum redituri sumus.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae