Annus
2 0 1 1


Do Smurfs provide a model for a good society?

Strumphi

His diebus commemoratur centesimus dies natalis Petri Culliford, cui aliud nomen Peyo fuit, inventor pumilionum caeruleorum quos pueri et puellae ab anno MCMLVIII diligere non desinunt: quos Angli "smurfs", Hispani "pitufos", Itali "puffi" vocant, ego vero Latine "strumphos" appellare constitui ex verbo ab ipso auctore creato. Petrus enim Culliford, olim in caupona cum amico quodam cenam sumens, salem sibi porrigi cupiebat; cum id verbum eum ad tempus effugeret, ex conviva "schtroumpf" petiit; ambo illo vespere quidlibet "schtroumpf" appellare perrexerunt, fabulae nubeculatae futurae iocum constantem ex nihilo exstruentes. Paulo post Peyo, peritus delineator, homunculos caerulos creavit et in fabula picta introduxit. Nulla fuit ab initio feminina persona, nam in catholica Belgica sexuum commixtio plerisque invisa illo tempore fuit. Postea creata est singula "strumpha" flava coma, allicientibus oculis.

Strumphi in fungis silvestribus vivunt sub firma dicione Maximi Strumphi, rubro pileo distincti; sua quisque facultate nosci potest: est habilis, sapiens, tonsor, iratus, comis ... sed abest pecunia. Anno MCMLXXXI Hanna-Barbera imagines animatas diffundere coepit, toto in orbe pueris et puellis gratas.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae