Annus
2 0 1 1


De Othone,

De Othone, domus Absburgicae principe

Nudius tertius mortuus est Otho, princeps domus Absburgicae, quae non modo in rebus gestis Austriacis, sed etiam variis in eventibus Europaeis primas egit partes. Anno 1912 natus erat Otho, cuius pater fuit Carolus, qui ex anno 1916 monarchiae praefuit veluti Austriae imperator et rex Hungariae. Mater Zita, e familia Borbonica-Parmensi. Bello priore mundano confecto Austrisque victis, parentes in exsilium eiectos Otho secutus est, quia a victoribus impositum erat ut Austri regimine republicano uterentur. Nihilominus Patriam suam semper adamavit hic princeps, qui anno 1938 contendit, quamvis frustra, ne ipsa Germaniae adnecteretur. Et quoniam Nazistis aperte is adversabatur, iterum in exsilium ire coactus est. Sed populi saepe viros patriae amantissimos ingratitudine rependunt. Nam 1961 de suo iure ad titulum regis imperatorisque spectante cedere debuit Otho, ut sibi in Austriam redire permitteretur.

Insequentibus annis hic vir, qui laudis ac potentiae a multis viris feminisque Absburgicis acquisitae numquam erat oblitus, in Parliamento Europaeo electus est, atque ut multae Civitates Europaeae inter sese stabili coniunctione sociarentur operam indefesse navavit. Quam tamen coniunctionem unitatemve is non solum politicam, sed maxime ut culturalem interpretabatur. Fortasse somniabat, quod Civitates Europaeae sunt inter sese plerumque discordes atque omnia, quae vel unitatem levissimam redoleant, sunt multis Europaeis contemptui atque odio. Nam studium 'suae identitatis defendendae', ut aiunt, ac servandae contra alias Civitates aliosque mores fere ubique triumphat, dum pondus momentumque aliarum Civitatum non Europaearum magis magisque augetur.

Eius corpus in Vindobonensi crypta imperiali capucinorum iacebit, cor in abbatia Hungarica benedictina, cui nomen 'Pannonhalma'. Requiescat in pace, hic probus atque eximius illius prosapiae filius, quodammodo postremus 'Felicis Austriae' superstes, quae bellum propter sceleratissimum (1914- 1918) cum tota fere Europa corruit irreparabiliter.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae