DE ITINERE IN GRAECIAM DISCIPULIS ERUDIENDIS
De itinere in Graeciam discipulis erudiendis
Pars quarta - De Peloponneso
Insequenti mane iter pergimus ad fretum
Corinthium fossa divisum quae patet in longitudinem circiter
quinque milia passuum, seiungens sinum Corinthiacum a sinu
Aeginati. Primus tyrannus Periander fertur VII saeculo a.Ch. n.
proposuisse immane opus, secundus Imperator Nero qui insanus
scilicet existimatus est, tertius Imperator Galba, nulla re
conclusa; post nova incepta posterioribus temporibus fossa
completa est exeunte saeculo XIX, ne naves totum Peloponnesum
circumnavigarent, sed hodie ipsam, ob exiguam latitudinem, non
iam aptam esse navigationi constat. Cum ad pontem pervenerimus a
quo mirari possumus quam alta et angusta sit, vehementi vento ac
frigido molestiam afferente, effectis photographiis, omnes statim
in autoraedam cursualem confugimus. Longe autem conspici potest
Acrocorinthum in alto colle, arx antiquae urbis; interea in
partem quae vergit ad meridiem contendimus via transcurrenti
iucundos clivos oleis opertos. Proxima litora identidem
ostenduntur ab alto inflexa parvis sinibus subsequentibus.
Paulatim oleae arboribus medicis vineisque cedunt dum ab utroque
viae latere genistae flaventi corona iam florentes nobis obviam
occurrunt, cum caelum Graeciae meridionalis mitius sit quam
septentrionalis.
Transeuntes regionem Argolidem pervenimus ad
theatrum Epidauri, mirabile monumentum exstructum saeculo IV
a.Ch.n. dicatum Aesculapio deo Medicinae cuius non longe
reliquiae templi supersunt apud quod aegroti quotannis se
conferre soliti erant deum oratum spe salutis; in media parte
templi nominata “abaton” aegri post expiationem
dormiebant: in somnio orantibus deus videbatur praecepta dare ad
salutem recuperandam; etiam species hospitii fuit (katagogion)
ubi peregrini morabantur expectantes donec sibi in templum adire
liceret. Locus mersus in viridem solitudinem etiamnunc saluber et
iucundus esse videtur. Theatrum de qua supra diximus notum est
pertinens esse ad auditum, valde sonorum, consonans convenientia
partium, prope integrum servatum. Varii discipulorum greges
gradus ascendunt, photographias inter se faciunt, ab alto
amoenitatem locorum et theatri visum admirantes.
Deinde procedendo per terram Argolidis prope
desertam inter aridos montes Mycenas pervenimus: obstupefacti
magnitudine portae leonum celeberrimae, in arcem adimus ubi
candida saxa murorum revocant potius ruinam gigantum quam regum
Mycenaeorum imperium, cum non facile quo modo antiquissimis
temporibus arx structa ac divisa sit in suas partes imaginari
possimus: aegre agnosci potest palatii regis megaron satis
amplum. Visitandum demum est arcanum monumentum
cognominatum “Tumulus Agamemnonis” vacuum et
taeterrimum, ubi persona ex auro exquisite caelato ,
effossionibus confectis, inventa est ab archaeologo Henrico
Schliemann, nunc exposita apud Musaeum Archaeologicum Nationale
Atheniense cum rebus pretiosis repertis in “thesauro
Atrei” aliisque sepulcris eodem loco effossis.
Scripsit Lydia Ariminensis
|