Annus
2 0 1 1


Celeberrimum opus Leonardianum non transferetur in Italiam

Celeberrimum opus Leonardianum non transferetur in Italiam

Clarissima toto orbe tabula est super quam Leonardus Vincianus effigiem pinxit nobilissimae feminae Florentinae, Lisae Gherardini , quae cognominata est “Iucunda” a viri nomine Iucundo; quod opus, Lutetiae expositum apud Musaeum Louvrianum, ex sententia Francogallorum, non licet in Italiam transduci ut Florentiae apud Musaeum Officiorum post biennium ostendatur. Cur non? Auctoritates Francogalliae timent ne iter laedat imaginem fragilissimam super tabulam ligneam pictam, qua de causa Italicis in commodatum eam non concedendam esse quamvis plurimi etiam in interreti idem repetierint. Sed frustra. Num periculum est ne qui nationis fanaticus “Monnam Lisam” vindicet Florentiae prout opus Leonardianum? Quod ante centum fere annos iam factum esse constat. Quidam operarius Italus, cum putavisset tabulam ab imperatore Napoleone Bonaparte in Francogalliam inique translatam esse, eam facillime furatus est, nullo custode sentiente. Ipse Leonardus vero venum regi Francisco I anno MDXVI opus dedit. “Iucunda” reperta est post biennium in ipsa urbe Florentia: Florentini quod exitum vellent post saeculum memorare, sed Francogalli de “Monna Lisa” admodum solliciti sunt.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae