IOSAPHAT KVNCEWICZ
IOSAPHAT
KVNCEWICZ
Ioannes (postea Iosaphat) Kuncewicz natione quidem
Ruthenus, sed civis Polonus, natus est anno fere millesimo
quinquagesimo octogesimo (1580) Vladimiriae in urbe regionis
nomine Volynia, quae iam ineunte saeculo XIV, rege Casimiro Magno,
facta erat pars Regni Poloniae.
Ioanni iam
adulescentulo valde cordi fuit unitas Ecclesiae Christi, cuius
imaginem perlibenter videbat in inconsutili illa tunica Christi,
quam ne milites quidem sub Eius cruce voluerant dividere, sed
miserant sortem, cuinam eorum obtingeret tota. Ne imaginari
quidem potuit ille iuvenis, qua benevolentia cum eo Dominus
ageret, qui utique illo tempore spatium parabat reviviscendae
catholicae rei orientali. Quae in Byzantio rupta erat quidem
ineunte saeculo XI operâ patriarchae Carullarii, novi Photii (s.
IX), sed in occidentali Russia Kiioviensi (Kijów) seu
Ruthenia, permanserat usque ad saeculum XIII, imprimis operâ
metropolitanorum natione Slavorum, non Graecorum, qui non
defuerant.
Re quidem vera
tempus erat propitium, quod anno millesimo quingentesimo
nonagesimo sexto (1596) episcopi Rutheni – ducibus Michaële
Rahosa et Hypatio Pociej – in Re Publica utriusque Nationis,
Polonae et Lithuanae, unionem restitutuerunt cum Sede Romana
iuxta regulas celebris Concilii Florentini (1439), seu retinentes
integros ritus Graecos celebrandos in Cyrillo-Methodiana lingua
Slavica, sed etiam usum cantandae Constantinopolitanae
professionis fidei (381) sine voce ‘Filioque [procedit Sanctus
Spiritus]’, quamquam hanc doctrinam plene agnoscebant.
Ioannes cum
Vladimiriâ Vilnam (Wilno) deveniset iuxta desiderium
patris, ut illic initiaretur mercaturae exercendae, mox ratus est
non fore mercaturam id, quod ab eo quaereret Dominus. Consiliis
aliquot sacerdotum Latinorum seu Polonorum confortatus, imprimis
sodalium Societatis Iesu, sensit se attrahi ad vitam monasticam.
Ergo ingressus est Vilnense monasterium Basilianum sanctae
Trinitatis, nomen assumens Iosaphat.
Eius operâ
claustrum illud mox factum est fulcrum Unionis fovendae ac
roborandae tota in Lithuania, Russia Alba (Białoruś),
Volynia, Podolia, sed etiam in Ucraina seu Rei Publicae regione
extrema – quemadmodum Hispaniae Extremadura –, quae
consistebat tribus tantum districtibus: Kiioviensi,
Czernihoviensi (Czernihów), Braclaviensi (Bracław),
sed permeabatur saepe crudeli vi cosacorum (nomen est Turcicum)
seu fugitivorum vel delinquentium oriundorum e pluribus terris.
Nihil igitur est
mirum, quod desiderio metropolitae Velamini Rutski, successoris
Hypatii Pociej, factus est Iosaphat abbas illius monasterii
celeberrimi, et paulo post archiepiscopus Polociensis (Połock).
Tam fuit sincere ardens pro unione simulque humilis et benevolus
etiam erga adversarios, ut permulti orientales disiuncti
statuerent amplecti Unionem. Quod tamen adeo permovit disiunctos
– praesertim postquam Theophanes legatus patriarchae
Constantinopolitani clam restituerat in Re Publica Poloniae et
Lithuaniae praesules disiunctos, parallelos legitimis episcopis
unitis –, ut subdole agentes illum crudeliter occiderent, cum
visitaret Graeco-catholicam cathedram Vitebscianam (Witebsk),
die duodecimo mensis Novembris anno millesimo sexagesimo vigesimo
tertio (12 XI 1623), itaque annos natus quadraginta tres. Eius
sanguis tamen effecit, ut mox fere omnes orientales in Re Publica
Unionem amplecterentur.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|