DE ITINERE IN GRAECIAM DISCIPULIS ERUDIENDIS
De itinere in Graeciam
discipulis erudiendis
Pars tertia - Athenae
Deversorium apud quod recepti sumus, satis
amplum, hospitium praebet multis discipulorum comitatibus ab
universa Europa. Post cenam discipulis plerumque non gratam ob
alimenta acri gustatu quibus non assueti sunt, pars eorum cum
magistris ad mediam urbem hamaxosticho subterraneo discedit, ut
miretur in Foro Constitutionis (Syntagma) vicem custodum ex
antiquo more Graecorum ante monumentum Militi Ignoto dicatum;
Parthenon, electrica vi illustratus, ab alto, ut pallida umbra, a
praesenti tempore ad gloriam non perituram Graecitatis nos
reducere videtur. Post somnum laboriosum ob discipulos Hispanicos
clamantes usque ad intempestam noctem insequenti mane Athenarum
peragratio incipit. Nisi esset Parthenon imminens urbi, Athenae
similes ceteris oppidis Europae viderentur; litterarum formae
vero in praeconiis antiquitatem evocant, licet litterarum locutio
differat ab antiqua, ut a sermone ducis periegetici exstat. Dum
ad Musaeum Archaeologicum Nationale raeda cursuali vehimur, ille
nos edocet, quod iam omnibus constat, de difficili tempestate
oeconomica suae patriae; ob ingens aes alienum rei publicae
stipendia minuta esse et coactam operis vacationem crevisse; qua
re reclamationes vehementes a civibus saepius fieri. In muris
aedificiorum identidem legimus: “Locatur”, “Venum
datur”, quae inscripta gravis discriminis oeconomiae indicia
sunt.
Longum est enumerare statuaria apud Musaeum
exposita digna quae admiremur: sed nonnulla tantum memoria
tenebimus: num potest praetermitti magnum simulacrum aeneum
Nectuni firmo pectore tridentem coniecturi? An congruentia
partium ephebi inventi superiore saeculo apud oras
Peloponnesiacas qui fictus esse existimatur ex Polycleti
disciplina, cum pars corporis stare videatur, altera pede ac
brachio motum simulare? An equus puerum vehens, tamquam magno
concursu quod obstet transiliret? Sed iam tempus est abeundi. Ad
Acropolim ascendendum est. Quod superest signum magni momenti est
arti et civili cultui Europae, sed novimus antiquo tempore aliter
ac nunc antiqua monumenta ac simulcra apparuisse, non candida, ut
hodie plerumque a nobis conspiciuntur, sed variis coloribus,
venustissima visu. Quae sub eorum oculis sunt, ea discipuli
plerumque ex libris didicerunt vel magistri explanaverunt: fieri
non potest quin commoveantur magnitudine atriorum, magnificentia
Parthenonis, quamvis pars eius lateat ob contabulationem operis
reficiendi, pulchritudine Erechthei cum Caryatidibus, id
est cum feminis columnatis; ab alto licet loca mirari ubi publica
negotia tractabantur, Areopagum, Pnycem, forum antiquum, licet
longe spectare montes Lycabettum e Himettum, aedificia urbis
hodiernae usque ad Pyraeum.
Post meridiem maxima discipulorum pars manet
in media urbe ut paret in tabernis memorialia amicis et
familiaribus donanda post reditum, parvus grex autem ad novum
Musaeum Acropolis devertit, nuper exstructum, ubi visitatoribus
omnes reliquiae inventae apud Parthenonem ceteraque monumenta
Acropolis exponuntur, quamvis ex iis plurimae permaneant apud
Britannicum Musaeum unde auctoritates Britanniae negant eas auferendas et reddendas esse Graecis. Statuaria optime collocata sunt in
tribus tabulatis instar spatii Parthenonis. Post cenam altera
pars quae superiore vespero mansit in deversorio in Forum
Syntagma se confert, magistris comitantibus et duce periegetico,
cum non opportunum videatur in peculiarem vicum Plakam nocte
adire, quod quaerebatur ab alumnis. Ambulatur igitur viis non
crebris peregrinatoribus foro finitimis usque ad extremum tempus
diei.
Scripsit Lydia Ariminensis
|