Annus
2 0 1 1


FAVSTINA KOWALSKA

FAVSTINA KOWALSKA

Sancta Faustina seu Maria Faustina Kowalska, baptismali autem nomine Helena, nata est die 15 mensis Augusti anno 1905 in vico Głogowiec, prope urbem Łódź – obiit autem Cracoviae, die 5 Octobris 1938, itaque annos nata triginta tres, quodammodo premens vestigia Domini Iesu Christi. Fuit sanctimonialis congregationis Deiparae Misericordiosae. Ab Ecclesia Romana colitur die 5 mensis Octobris.

Helena Kowalska tertia e decem liberis in familia fuit. Primordia vocationis ad vitam sanctimonialem iam aetatis anno octavo perceperat. Annos nata quindecim, post tres tantum annos scholasticos, coepit operari pro domo sua sustentanda sive iuvandis parentibus. Illo fere tempore vocationem clarius percepit et pro certo habuit se a Deo vocari ad vitam religiosam. Varsoviam profecta, in pluribus claustris petivit, ut admitteretur, sed repulsa est. Tandem in congregationem Beatae Virginis Misericordiae admissa est die 1 mensis Augusti anno 1925, nomen accipiens Mariae Faustinae a Sanctissimo Sacramento.

Soror Faustina adseveravit se vidisse Iesum et cum illo iterum iterumque locutam esse. Deinde scripsit Iesum sibi aperuisse, quae ipsi agenda essent, inter alia vulgandam devotionem erga Dei misericordiam. Die 22 Februarii 1931 Iesus ei apparuit indutus veste candidâ, dextera manu sublatâ ad benedicendum, altera in pectore vestem tangente. Duo lucidi radii e corde eius emicabant: alter ruber, alter vero candidus. Faustina declaravit Iesum a se petivisse, ut imago sui coleretur cohaerens cum ea visione, quam ei ostenderat. ‘Tibi polliceor – inquit – animam, quae hanc imaginem colat, non esse perituram’; postea vero – ‘Per hanc imaginem animae a me gratias accipient plurimas’. Faustina igitur, adiuvante sacerdote Michaële Sopoćko, imaginem illam curavit pingendam.

Promissiones et hortamina, quae a Iesu accepta habere adseruit, in eius Parvo Diario legi possunt, imprimis autem de Iesu voluntate, ut Dominicus dies Misericordiae institueretur celebrandus proxime post Pascha, seu celebri Dominicâ in albis. Diarium illud composuit duobus ultimis annis vitae suae.

Faustina, anno 1936 in gravem morbum delapsa, videlicet tuberculosim, et in valetudinarium Cracoviensis regionis Prądnik translata est. Ibi per multas horas quotidie orabat, divinae Misericordiae coronam recitans, etiam pro peccatorum conversione: ne umquam desperent de suavi misericodia Christi Domini. Mense Iunio 1938 scribendi facultatem amisit, qua re intellexit se mox e terrestri vita exituram esse. Re quidem vera obiit die 5 mensis Octobris eiusdem anni.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae