Annus
2 0 1 1


G8-

G8-Duces legem internexus ferendam

G8-Duces, biduo conventu in Foro Lutetiae facto, de imperio totius Internexus moderando sunt colloquuti. Dominus Sarkozy, Francorum princeps, hospes omnium qui convenerant augures, haruspices, magistrique Internexus, digito monstravit regimina publica ut vera repraesentamina voluntatis quam ille vocat generalem. Nam "universus quem Internexus repraesentat non est paralellus aliquis orbis, sine imperio legis, liber morali et principiis fundamentalibus vitam socialem regentibus in civitatibus quae democratia fruuntur. Ergo regimina publica cultarum nationum debent in illo inmenso adesse Foro. Dixit. Americani, quorum praeses Obama praesens erat, favent creando catalogo rerum, quae non licent in linea. Nescio num barbariem loquendi et stupra gramaticae sint vetaturi. Ceterum graves rationes habere videntur, cum de isto imperio per G8-FORVM colloqui decreverint. Ista enim materia videretur alio tempore commode tractanda. Res publicae ut Indorum sunt maximopere sollicitae de re interreiali, considerato exemplo Aegyptiorum aliorumque populorum fulmineas rebelliones per Internexum convocantium, et addito rerum detestabilium, sicut sponsionum, pavore. Videtisne?

De quo disputavimus quondam coram Grege 286 sodalium, illi quoque disceptant, qui mundi naves gubernant, num conveniat foris virtualibus aliquas normas contineri. Nam fieri possit ut aliquis commentarius omittatur vel deleatur a Foro latino eo conceptu, vel potius metu, ne sit iudicatus perversus a nescio quibus auctoritatibus, quas dominus Sarkozy spero digito demonstret nobis quae sint auctoritates, quove sub iudicio morali sit habitandum rete retium maximum orbis. Si posset prohibere idiotismos solaecismosque, bonum esset. Sed pornographiam et alia ne commercetur populus alii cavent, dum alii pro societate libera nihil vetandum esse censent. Estne pornographicum proferre: illi intraverunt cellulam, clausaque porta fecerunt illud? Sic interpretari possit. Sed "illud" non est quod vos imaginati estis. Igitur anceps est conamen inferendi leges quibus societas et communicatio virtualis regatur.

Si venit in potestatem civitatis aliqua sectio despotica vel factio fundamentalista, ipsa poterit extremas regulas apertis inducere Foris? -Nuper vidimus Mubarakum, eversum Aegypti praesidem, poenas daturum propoterea quod interrupto Internexu per civiles tumultus opus esse arbitratus sit, imperii sui aliquantisper conservandi causa. Idem periculum impendet omnibus, si multae leges Internexus plateis forisque recturae sint.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae