Annus
2 0 1 1


in mari desertum quaerunt

in mari desertum quaerunt

hisce diebus navis parva (XLV pedes longa), cui ar seachran (latine errantes) nomen est, peritis plenior (inter quos habilis navarchus Paddy Barry et nominum locorum indagator Breandan O Ciobhan, insignis auctor illius operis Toponomia Hiberniae) ad septentriones versus inter insulas et praeter litora Hiberniae occidentalia vela ventis dat. navigatio deinde ad Caledoniam occidentalem inter insulas Ehudes interiores producetur. navigatores ad Aemodas insulas ulterius et ad Oviles procedere pergent, ultimo autem ad Thulen vel Islandiam in partem occidentem se conferent. inde praeter Ehudes exteriores insulas navigantes domum revertentur. quinquaginta circiter dierum iter erit.

loca enim complura quae monachi antiquiores Hiberni incoluerunt saeculis VI _ VIII p.c.n. _ nec incolere potuissent nisi navigare scivissent _ visere volunt. nec quali vehiculo monachi oceani pericula superare potuerint hodierni cognoscere desiderant sed quo animo et quo effectu vitam ita gerere voluerint.

e litteris antiquis sane satis elucet monachorum horum propositi ratio: secessum solitis rebus humanis remotiorem dei quaerendi causa petunt (confer Adomnani Vitam S.Columbae, saec. vii p.c.n., 25 b: ...cum ceteris in mari herimum quaesiturus). haec autem navigatio harum dierum ea, quae e litteris patent, plenius ex aedificiis et iconographia locorum a monachis cultorum intellegere conabitur.

iomramh Bhreanainn (quod latine navigatio Brendani est) inceptum hoc summatim nuncupatur, quod Brendanus omnium nobis notissimus sanctorum navigantium est (legas Navigationem vel Vitam eiusdem, saec. viii). idcirco die festa sancti Brendani (xvi Maii) navis a Sceilg Mhichil (latine rupe Michaelis) iter iniit.

omnium autem monachorum vestigia illis temporibus in oceano navigantium adeo persequentur hodierni nautae ut tandem thalassocratia quaedam.spiritualis ab Hibernia ad Caledoniam usque ad Islandiam cernatur. A monachis, qui ob divinam vitam communem deseruerunt, late et alte etiam communis vita affecta est.

qui nunc navigant sensum sibi spiritualem exoptant ut terram repromissionis (quae gadelice Tir Tairngire dicitur)_ si quidem sibi obvia fiat _ agnoscant et inde ramum fragrantem (gadelice craobh chumhra) reportare possint.                               

Scripsit Patricius O'Cleirigh



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae