Untitled
“Linguam latinam
discite!”
“A discipulis seminariorum magis
assidue linguae Latinae studendum est”: quod Pontifex
Benedictus XVI expetit in epistula “Universae Ecclesiae”
rectoribus seminariorum missa post triennium a “motu proprio”
Papae quo sacerdotibus facultas concessa sit sacrificium
eucharisticum Latine celebrandi. Nihil mirum si sacerdotes ipsi
in magna difficultate sunt, cum priorem liturgiam – missale
recentius anno 1962 editum est - vel linguam Latinam ignorent.
Quamquam apud Facultatem Theologiae Universitatum Linguae Latinae
Graecaeque studere necesse, cum non omnes antea apud lycaeum
classicum vel scientificum studuerint, difficile est breviore
tempore Latine discere. Sic insignis theologus, Archiepiscopus
Teatis et Histonii, Bruno Forte declaravit: “Lingua Latina
et Graeca cognoscendae sunt iis qui Verbo Dei servire volunt.
Exempli causa hanc pulcherrimam sententiam Sancti Augustini
legamus: “Nulla maior est ad amorem invitatio, quam
praevenire amando”. Qui legerit opus Augustinianum linguae
Latinae imperitus, numquam eius dicendi vim ac facultatem plurimi
aestimabit: nec est quicquam supervacuum vel temporis acti de quo
agimus, sed de augenda fide et veritate”.
A IV saeculo p.Ch. n. lingua Latina communis
toti Ecclesiae est. Latine Novum Testamentum (Vulgata Sancti
Hieronymi), opera patrum Ecclesiae et praeclarorum philosophorum
ut Sancti Augustini et Sancti Thomae scripta sunt: nostro
tempore litterae Encyclicae adhuc Latine. Potestne fieri ut
sacerdotes Latine nesciant?
Scripsit Lydia Ariminensis
|