Annus
2 0 1 1


SERPENTIUM RITUS QUOTANNIS IN URBE COCULLO CELEBRATUR

SERPENTIUM RITUS QUOTANNIS IN URBE COCULLO CELEBRATUR

Singularis sine dubio esse videtur ritus, qui quotannis mense Maio in urbe Cocullo (in Aprutio, italica regione) celebratur. Magna civium multitudo, etiam ex propinquis regionibus convenientium, Sanctum Dominicum venerant, qui a serpentium morsibus defendere putatur. Multo mane, missa celebrata, regressis ex templo fidelibus (quibus, uti subiectis, nullo modo licet ex adverso Dominum aspicere), Sancti Dominici statua educitur et, cum in amplam plateam pervenerit, a nonnullis civibus (qui “serpari” appellantur quod familiariter serpentibus utuntur) anguibus circa collum positis“ornatur”, quos lethargi tempore in montibus comprehenderunt.

Antequam statua in plateam perveniat, “serpari” cives qui adsunt (pueros quoque) hortantur ut serpentes sine timore manibus permulceant. Statua, singularibus monilibus ornata, angustas urbis vias pererrat. Sacrum et profanum in hoc ritu iunguntur, qui homines naturae reconciliat, animos serenat, serpentium pavorem (omnino?) deicit, qui variis sententiis fertilitatem et malum significant.

Scripsit Dominicus Gallipoli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae