Annus
2 0 1 1


SUMMARIUM "

Ii cantatores, qui musicam „rap” appellatam cantant, plerumque e pauperibus familiis originem ducunt et non in scholis, sed in viis et angiportis sunt educati. Magnopere a suis sodalibus differunt Adalbertus Sokół et Maria Starosta, ille enim est abnepos Stanislai Wyspiański, clarissimi scriptoris et pictoris, haec autem apud optimos praeceptores arti musicae studebat. Non est ergo, cur miremur eorum carmina prima specie quidem simplicia impolitaque, sed re ipsa eruditionis plena esse.

Nempe Sokół ad Georgium Berkeley eiusque solipsismum alludit beneque novit divum Ioannem Chrysostomum, qui saepe de theatro huius mundi loquitur:

Evam patriarcha num paedicabat Adam

habebantque filios pseudaesthesi quadam?

Et fortasse solus sum, mundus est theatrum

histrionis unius, horridum et atrum?

Starosta autem idearum Platonicarum mentionem facit:

Mundus it in gyrum ut rabiosum pecus

generatque filios nudos, surdos, caecos.

Num es usus ideis olim eum fundans?

Tua est particula malum hoc abundans?

Velim per nos sentias, infra quid agatur.

Tum fortasse, Domine, mutes nostrum statum.

Cantatrix disserit etiam de quaestionibus moralibus:

Animas vendunt, ut sint perfectae,

pretio florent carnis exsectae,

ut se putent meliores.

In templis tonant mutandum mundum,

sed colunt vitae modum immundum.

Petrus eis claudet fores.

Debemus, eheu, misere queri,

quod paene nulli sunt iam sinceri,

omnes fumi venditores.

Nicolaus Simonides

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae