De itinere in Graeciam discipulis erudiendis
De itinere in Graeciam
discipulis erudiendis
Pars secunda - Delphi
Postero die, relictis a tergo magnificis
meteoris, Delphos discessuri, iter pergimus per amplam planitiem
Thessalicam, dum dux periegeticus discipulis res peculiares
provinciae enarrat, de qua didicimus eius urbem praecipuam
Larissam esse. Prospectus planus, quamquam mons Pindus longe
ostenditur, seiungens partem regionis vergentem ad occasum ab
orientali: situs apud finem inter Thessaliam et Macedoniam
Olympus, altissimus ex montibus Graecis, qua re putabatur sedes
esse deorum. In agris gossypion et frumentum coluntur, cum solum
fusco colore pingue et ferax sit. Ad perveniendum in partem
Graeciae mediam transire iuga Pindi nobis necesse.
In clivis et circa viam
arbores et dumi proprii regionum quae Mare Mediterraneum
attingunt: nobis obviam occurrunt plurimi frutices genistarum,
quae etiamnunc plerumque virides permanent, vix florescere
incipiunt. Longo temporis intervallo, nulla tecta, silvae tantum
vel montes vel rupes. Terra et saxa rubro colore monstrantur, ex
quibus nobis explicatur bauxitem extrahi ad aluminium
conficiendum. Pindo superato, valles patent oleis magno spatio
opertae; interdum fit ut per oppida transeamus ubi parva tecta et
pali electrici lignei neque alti condiciones vivendi in Italia
exeunte sexto decennio praeteriti saeculi
revocare videntur. Oleae in latis campis nobis apparent usque ad
pedes praerupti montis Parnasi cuius in clivo monumenta Delphorum
extenduntur: amoenitas locorum oculos maxime delectat, eo magis
quod oblique imago maris ex alto despicitur.
Iter autem incipit ascensu
via Sacra cuius ad latera reliquiae aedicularum supersunt quas
civitates deo Apollini ut dona votiva dicaverunt. Ex omnibus, cum
restitutum sit ac partim refectum, sacellum Atheniensium
excellit. Deinde ad Templum Apollinis pervenimus, apud quod fuit
celeberrimum oraculum, notissimum Graecis sed etiam extra
Graeciam: ex reliquiis vix magnificentia aedificii percipi
potest. Sybilla, obscura aenigmata, divino spiritu efflata,
dictitavit, quae Pythia cognominata est ab immani serpente
Pythone eo loco ab Apolline occiso. Superius nobis licet admirari
theatrum ubi certamina poetica ludis deo consecratis fieri
solebant : adversi montes ut pictura scaenarum visum spectatorum
splendide amplificant. In summo, prope integrum servatum, stadium
manet, ubi athletarum certamina ad Apollinem celebrandum rite
efficiebantur. Deinde aditur ad Musaeum, ubi res pulcherrimae
magna admiratione dignae sunt; inter omnia non licet praetermitti
statuam clarissimi aurigae, umbilicum terrae, magna simulacra
magis antiqua Cleobis et Bitonis, Sphingem Naxi, simulacra
fastigiorum templi Apollinis, imagines Antinois. Quo modo
describere possum aurigae tunicae et elegantiam et simplicitatem
in variis sinuum nexibus? Quo modo et status dignitatem et gestus
veritatem? Etiamnunc habenas adducere videtur plausum spectatorum
exspectans.
Post meridiem in viridem planitiem Atticae
quae montibus circumdatur ingressi sumus: circa viam tecta et
officinae magis magisque crebrescunt; sub vesperum Athenas, in
magnam urbem, adventum est.
Scripsit Lydia Ariminensis
|