ANSELMVS CANTVARIENSIS
ANSELMVS
CANTVARIENSIS
Vallis Augusta (Valle d’Aosta) est Italiae
regio finitima inter septentrionem et occidentem solem; et sic
appellata in honorem imperatoris Octaviani Augusti, qui illi
faverat etiam novis urbibus construendis. In una illarum, nomine
Augusta Praetoria (Aosta), sita ad ipsas radices Alpium,
anno millesimo trigesimo tertio natus est Anselmus Gisliberti.
– Iam a medio fere saeculo V Italia fuit regnum Longobardorum,
qui in manibus Graecorum reliquerat extremas tantum oras
meridianas. Illae autem, una cum Sicilia, ineunte saeculo XI
transierunt in manus Normanorum.
Anselmus
itaque natus est nobili familia Longobardica Gondulfi et
Emembergae. A pia matre optime educatus, puer septem annorum
traditus est curis praeceptoris, qui tamen adeo severus et
ineptus erat, ut Anselmo fieret crudelis castigator. Vexationibus
illis factum est, ut puer animo demitteretur et refugium quoddam
quaereret in solitudine et meditatione. Consolationem tandem
invenit apud claustrum Benedictinorum, qui paternis curis eum
prosecuti sunt et hortati ad recipiendum litterarum studium. Apud
illos puer non solum corpore menteque recreatus est, verum etiam
sensit desiderium assumendae vitae religiosae inter illos patres.
Adulescens quindecim annorum rogavit patrem, ut hoc sibi
permitteret. Gondulfus tamen prohibuit, volens illum frui opibus
familiaribus et cursum honorum sequi saecularem. Ea de causa
Anselmus in gravem morbum incidit.
Convaluit
quidem, sed diu nequivit resumere aequilibrium spiritus. In hac
perturbatione Anselmus, venustus iuvenis viginti annorum,
aliquanto cessit morali dissolutioni, in qua manebat annos fere
duos. Amaritudo tamen eius crescebat ideo, quod pater, qui prius
illi indulgebat, cepit eum abicere dicens eum esse molestum atque
inutilem. His calamitatibus oppressus, Anselmus statuit domum
relinquere et montes cum transcendisset, inops peregrinus venit
in partes Gallicas. Etiam in illis, quemadmodum in Hispania,
considerant populi Germanici. Regionem finitimam incolebant
Burgundi; quam cum transisset, venit in Francorum terram, cuius
una pars nomine Normandia (Normandie) – ducatus ad
ostium situs Sequanae fluminis – concredita erat Normanis,
aliis Germanis, qui venerant e Scandinavia, et post duo saecula
iam loquebantur Francice.
Anselmus
demum venit in Normandiam. Quidam vir bonus eum hortatus est, ut
de anxietate sua consuleret pium ac sapientem Lanfrancum, priorem
claustri Becensis (Bec-Hellouin). Qui natione erat etiam
Longobardus, oriundus Ticino (Pavia). Advenam benigne
accepit, adiungens coetui ‘hospitum’ seu discipulorum
saecularium in studio claustrali, in quo ipse docebat eminenter.
Brevi tempore comperit Anselmum esse iuvenem magni ingenii et
libenter silentium quaerere in prece. Interea quidem nihil fecit,
ut illum claustro lucrifaceret, verum hortatus est, ut de semita
vitae eligenda consuleret Maurillum, archiepiscopum Rotomagensem
(Rouen), clarum prudentiâ. Qui statim illi dixit, ut
ingrediatur claustrum idque non celeberrimum illud Cuniacense (Cluny),
sed utique Becense, ubi habitabat atque studebat duce Lanfranco.
Anselmus hoc libenter fecit annos natus viginti septem.
Plus
quam annos triginta (1060-1092) mansit in claustro Becensi, cui
praeerant Herluinus abbas et Lanfrancus prior seu vicarius
abbatis. Cum vero Lanfrancus anno 1063 esset praefectus claustro
Cadomensi (Caën) in eadem Normandia, eius locum prioris
suffragio fratrum assignatum est Anselmo, qui anno priore
consecratus erat sacerdos. Officium illud expleturus erat annos
quindecim, magno cum plausu docens in studio claustrali et multa
scribens opera theologica. – Interea vero Normani duce
Guillelmo debellaverant Anglos anno millesimo sexagesimo sexto,
qua re Guillelmus agnomine Debellator (Guillaume le
Conquérant), manens dux Normandiae in Francia – itaque
subditus regis Francorum –, factus est rex Angliae, quae re
ipsa facta est Anglonormania: etiam ideo, quod eius lingua
officialis facta est Francica, quae profunde permeabat ac mutabat
priorem Anglicam.
Desiderio
Guillelmi regis Lanfrancus fit archiepiscopus Cantuariensis (Canterbury)
primasque Insulae. Non desinet tamen eius amicale commercium
scriptorium cum Anselmo, eo magis, quod claustrum Becense condet
novam domum utique Cantuariae; quin etiam anno 1079 Anselmus –
iam abbas Becensis – traiciet fretum Manicam et praesentabitur
ipsi regi Guillelmo. Anno autem 1087 rex ille moritur, duobus
autem annis postea – primas Lanfrancus. Eius successsor a clero,
nobilibus populoque indicatur Anselmus. Novus autem rex
Guillelmus II Rubeus cessit quidem, sed ea spe, ut novus praesul
esset mollior quam Lanfrancus in vindicandis iuribus
ecclesiasticis. Verumtamen Anselmus factus antistes Cantuariensis
restitit influxibus saecularibus – imprimis investiturae
episcoporum et vectigali trahendo de bonis Ecclesiae – suaviter
quidem in modo, sed fortiter in re. Qua de causa non parum
pertulit praesertim a Guillelmo II, sed etiam ab eius fratre ac
successore Henrico.
Per
sex annos sui explendi muneris effecit, ut in Anglonormania
applicarentur Gregorianae regulae de Ecclesia renovanda, sive ab
interventu liberanda rei saecularis, et unitas servaretur inter
episcopos, qui diversimode se gesserant erga primatem et regem.
Abundans autem eius opus theologicum, isque exaratus nova ratione
et via, promovit eam florescentiam, quae nota est sub nomine
‘Scholastica’. Mortuus est Cantuariae, die vigesimo primo
mensis Aprilis anno millesimo centesimo nono (21 IV 1109).
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|