Annus
2 0 1 1


Haiku et tanka:

Haiku et tanka: carmina Iaponiae

Haiku est carmen nativum Iaponiae, compositum ex tribus versibus. Primus et tertius versus habent quinque syllabas; reliquus septem syllabas. Res carminum Iaponicorum sunt natura et anni tempora. Tertius versus est kigo, id est anni temporis mentio.

Exempli causa:

Humus madida,

stillae supra vitrum sunt:

cupido solis

Haijin sunt poetae qui scribunt haiku. Matsuo Basho (cuius statuae imago adponitur) fuit poëta Iaponicus qui scribebat haiku. In Italia, prope Augustam Taurinorum, poëta Pietro Tartamella apparat certamina poëtica et scribit haiku. Plures discipuli mittunt haiku et certaminibus participes sunt.

Etiam Muriel Barbery, quae scripsit “Elegantia ericii”, describit doctrinam Iaponicam et inserit haiku. Paloma est persona in “Elegantia ericii”. Paloma describit etiam tanka: carmen nativum Iaponiae, compositum ex quinque versibus. Primus et tertius versus habent quinque syllabas; ceteri septem syllabas.

Brevia carmina Iaponiae sunt nota ubicumque. Aliqui libri proponunt etiam interpretationem in lingua latina.

Postremo, enumerare syllabas, in prato, est magis magisque frequens.

Exempla hic legere potes duorum haikuum et unius tankae aetatis nostrae.

http://ephemeris.alcuinus.net/poesis.php

Scripsit Rosanna Scialdone



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae