Omnes rerum gestarum scriptores dicunt bellum,
De bello civili Americano
Omnes rerum gestarum scriptores dicunt bellum, quod 'Civile
Americanum' seu de quarundam Civitatum 'secessione' appelllatur,
die 12 Apr. 1861 geri coeptum esse. Diluculo enim illius diei
milites quidam Civitatum meridianarum iubente Petro Beauregard,
eorum duce, missilia iacere coeperunt in castra oppidi 'Samter',
quod prope portum Carolopolis, quae Carolinae Meridianae urbs est, situm
erat.
Robertus Anderson, castrorum dux, nullum contra hostes impetum
facere potuit neque eorum tormentis bellicis resistere, quod
milites septentrionales ex improviso erant lacessiti atque eorum
ignivomae ballistae non sine maxima difficultate in hostes verti
poterant. Petro amicus erat Robertus, quoniam uterque eosdem
academiae militaris, cui nomen 'West Point', magistros audiverat
atque alter alterum magni faciebat. Die autem 14 Robertus
deditionem hostibus fecit.
Statim gaudio magno huius rei nuntius acceptus est a civibus
Virginianis atque ab incolis aliarum Civitatum, quae a
septentrionalibus discedere iam pridem cupiebant. Multis enim de
causis illae et hae Civitates earumque incolae dissidebant. 'Unio'
fuit nomen civitatum septentrionalium; 'Confoederatio'
meridianarum. Illas habitabant circiter 22 miliones hominum; has
tantum septem octove. Quae tamen discrepantia hominum, armorum,
fabricarum, aliarumque rerum, quibus necessarie omnes exercitus
egent, non impediverunt quin 'Confoederati' per quattuor annos
resisterent atque non sine gloria pugnarent usque ad extremum.
Abrahamus Lincoln, praeses omnium Civitatum, secessionem omni
ope compescere contendit suosque duces semper hortatus est ne,
etsi e quibusdam proeliis victi evasissent, spem victoriae umquam
deponerent. Optimi viri militibus imperabant septentrionalibus,
sed nullus dux in toto illius belli decursu tantam adeptus est
famam sicut Robertus Eduardus Lee, 'Confoederatorum' imperator
vere eximius: rei militaris admodum peritus, vir erat doctus ac
probus. Abrahamo Lincoln petenti ut omnium exercituum
septentrionalium dux summus fieret, Lee, qui Virginianus erat,
illum honorem recusavit verbis ferme his: «Neque secessionem
quarundam Civitatum neque consuetudinem servos habendi probo; sed
hoc gladio uti contra Patriam non possum meam».
Plura de hoc bello, quod multis sub aspectibus 'modernum' dici
potest atque Americanorum animos etiamnunc movet, in actis
diurnis legi possunt, quae hoc tempore fere ubique in America
eduntur:
<http://specials.usatoday.com/civil%20war/>
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|