In orbe meliore
In orbe meliore
Duplex fabula huius pelliculae in Dania et
Africa agitur. Antonius, medicus admodum sedulus atque benignus
erga miserrimos apud campum profugis recipiendis aegros et
vulneratos bello intestino exorto in quadam Africae regione
curat, ubi caedes civiles a nonnullis annis perpetuantur. Ardua
et horrenda medici opera videtur, praesertim cum saepius feminae
gravidae ventre ab hostibus inciso ad eum curandae afferantur.
Cuius mulier in Dania versatur cum filio, nomine Elias, timido,
acerbe oppresso a truci condiscipulo, a nullo servato. Interea
Christianus, matre orbatus, cum Londinio, comitante patre, se
contulerit domum aviae, apud eandem scholam novus discipulus
accipitur. Christianus omnia spectat, nihil loquens; deinde ex
improviso vehementer malum condiscipulum verberat, minax cum
cultro eius fauces premens. Celato cultro, nulla re denuntiata ab
Elias, ille iam quietus vivit, sed novus condiscipulus
continenter maestus monstratur: matrem desiderans, recusans eius
necem, patrem accusat quasi reus esset de obitu, quamquam illa
morbo canceroso periit. Olim Antonius, cum domum redierit, ficta
causa ab improbo homine percutitur sed nihil agit ut se defendat.
Quod cum bis factum sit, Christianus, ad ulciscendum patrem
amici, globum incendiarium conficit ut autoraedam inimici deleat.
Paene caedes fit: dum quaedam mater cum filiolo advenit,
autoraedae fragmenta cum flammis magno fragore levantur: Elias
eos amovet servatque, humi manens satis graviter saucius.
Christianus, putans amicum obisse, sibi mortem consciturus est se
proiciens a turre, sed extremo ab Antonio servatur. Postea
Christianus, cum eum penituerit erroris, in gratiam cum patre
redit. Sub finem pelliculae Elias sanatus amicum amplectatur.
Tandem medicus, cum familia iam pacata sit, in Africam redit ad
aegrotos et vulneratos curandos.
Quod opus filmicum ardens, vehemens, petitor
est praemii Ansgariani anni 2011: nec deest gravitas argumenti:
nam mors res magni momenti etiam apud pueros ostenditur, ut umbra
quae omnia involvit, interdum necessaria sed plerumque iniusta,
exorta ab odio inter homines. Hoc fabula docet: vis vim tantum
gignere solet. Sola spes benevolentia erga humanum genus, sed
etiam vera amicitia inter pueros, ut in orbe meliore facto vita
futura ab omnibus agatur.
IN ORBE MELIORE (Hævnen) DANIA 2010
Genus tragicum.
Expositrix scaenarum: Susanna Bier.
Scriptores scaenarum: Susanna Bier, Anders
Thomas Jensen.
Histriones
qui agunt primas partes: Mikael Persbrandt, Markus Rygaard,
William Johnk Nielsen.
Scripsit Lydia Ariminensis
|