Sunt qui artem coquinariam Italorum magni faciant.
De Peregrino Artusi (1820-1911)
Sunt qui artem coquinariam Italorum magni faciant.
Utrum recta an falsa sit haec opinio, parum refert. Certum autem
est istiusmodi famam e cibis eligendis et bene coquendis ortam
plerumque Peregrino Artusi adtribuendam esse. Hic enim vir, qui
anno 1820 in oppido Foro Popilii (Italice: Forlimpopoli) natus
erat, et postquam Florentiae vitam degerat, ubi die 30 Mart. a.
1911 mortuus est, iam septuagenarius librum scripserat
vulgandumque suis ipsius curaverat impensis titulo hoc: 'De
scientia coquendi deque arte salubriter edendi'.
Linguam Italicam simplicem, claram, hilarem (non sine vocibus
vernaculis, at semper correctam) usurpavit Artusi, qui, etsi
studia universitaria non perfecit, litterarum tamen expers non
erat. Quare omnia ciborum coquendorum praecepta (circiter
septingenta), tam bene descripta sunt, ut ipsa salivam moveant et
cupidos reddant lectores lectricesque gustandi ea fercula, quorum
docte iucundeque facit Peregrinus mentionem. Hic liber, qui
nonnullas in linguas Europaeas conversus est, apud Italos, etsi
ad legendum parum procliviores, etiamnunc imprimi solet. Itaque
Peregrinus Artusi:
<http://tinyurl.com/66jz4bs>
laudandus est saltem ab hominibus qui, inter multas vitae
difficultates, aliquid levamenti in cibis gratis opiparisque
mensis inesse non immerito putent.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|