DOROTHEA CAPPADOX
DOROTHEA
CAPPADOX
Dorothea patricio genere nata est altero dimidio
saeculi tertii in Cappadocia, quae orientalis est regio Asiae
Minoris, pertingens ad Armeniam. Optime erudita non solum in
litteris Graecis, sed in doctrina Christiana, praesertim vero
commendata moribus illibatis, illa fuit admirationi suis
concivibus, magna ex parte adhuc paganis. Arcano lumine
illustrata a Sancto Spiritu, quem precabatur assidue, facile
solvebat quaestiones vel complicatissimas, quae illi a populo
proponebantur dignoscendas.
Quod non placuit
magistratibus, in primis eo tempore, quo Christiani – iussu
imperatoris Diocletiani –, cogebantur fidem suam reicere,
cultum praestantes diis imperialibus. Qui vero in fide
persistebant, ei non statim damnabantur capitis, sed variis
subiciebantur tormentis eo fine, ut tandem Christum abnegarent.
Quod eo maior fuisset victoria magistratus, quo nobiliore loco
natus esset Christianus, quoniam eo fortiori exemplo fuisset
populo, sed etiam – et hoc re ipsa erat maioris momenti –,
quia magistratus ille maiorem laudem accepisset a Caesare.
Praefecto Caesareae
Cappadociae nomine Supricio traditur Dorothea respondisse: „Neglectis
tuis poenis et tormentis, exemplo timoris Dei ero omnibus”.
Quia vero ante tribunal etiam dixerat Sponsum suum esse Iesum
Christum, in cuius horto illa in aeternum gavisura erat floribus
et fructibus, tum iudicis secretarius nomine Theophilus virgini
irridens dixit se accepturum fuisse Christianam fidem, si illa
sibi mox in frigida hieme – dies erat VI mensis Februarii –
donavisset aliquot ex illis fructibus et floribus. Dorothea
promisit hoc esse facturam.
Paulo post quam,
gladio percussa, Deo reddidit animam, puer quidam venit ad
Theophilum, portans illi sportulam pulcherrimis floribus et
fructibus plenam. Ingressus ait: „Has rosas et haec mala mittit
tibi Dorothea a parte Sponsi sui”. Ille vehementer commotus
credidit in Iesum Christum, qua re illi quoque – inter eandem
persecutionem Diocletianeam – mox moriendum erat. Gladio tamen
appropinquavit tranquille, quin etiam libenter, intercessione
Dorotheae cogitans de corona gloriae, quam erat consecuturus. –
Haec facta sunt anno trecentesimo quarto.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|