Annus
2 0 1 1


Tandem Venus Morgantina domum rediit

Tandem Venus Morgantina domum rediit

Eodem die quo Italia ad unitatem redacta celebrabatur, statua Veneris cognominatae Morgantinae ex situ archaeologico ubi exeunte septimo decennio praeteriti saeculi inventa est, in septem partem divisa, itinere aerio ac maritimo Panormum pervenit, unde translata est demum vehiculo cui custodes praesidio fuerunt, Aidonem, oppidum Siculum provinciae Hennae, magno clamore consensuque civium accepta; ut ab auctoritatibus declaratum est, post nonnullos dies, coniunctis partibus, apud Musaeum loci exponetur.

Ut constitit ab investigationibus, simulacrum inventum ab artis operum furibus, anno MCMLXXXVI in possessionem venerat Laurentii Canavesi receptoris Ticinensis qui statuam concessit possessione magna pecunia antiquario Anglico, sed iste rursus venum dederat Pauli Getty Musaeo ingentissimo pretio id est duodeviginti millionibus dollarorum. Ab inseguenti anno adhuc opus, quod archaeologi putant a Phidiae discipulo confectum esse, eo loco expositum erat.

Post nonnullos annos cum artis operis occultator iam octuagenarius duro iudicio condemnatus esset ac multatus ingenti pecunia, re adducta in controversiam inter rem publicam Italicam et Pauli Getty Musaeum, tandem Venus reddita est civitati Aidoni quae proxima est reliquiis antiquissimi oppidi Morgantinae quod Siculi condiderant, postea coloni Graeci occupaverant.

Dea Morgantinensis optimum exemplar statuariae aetatis Graecorum eximia arte et formae integritate esse existimatur : praestantior altitudine quam humana facies, ex marmore Pari capite, brachiis, pedibus, tofaceo lapide Ragusensi exstructa reliqua parte, habitu sinuoso, quondam variis coloribus putatur picta esse.

Disputatio orta est inter peritos de deae agnitione: estne Venus an Ceres? E figura matronali, e tunica labenti in humero dextero, e sinistro brachio protento, quidam coniecerunt deam esse Cererem filiam a Plutone deo raptam dies noctesque cum taedis petituram. Quis est quin meminerit hanc fabulam de raptu Proserpinae qui ab antiquis scriptoribus iuxta Hennam fertur accidisse? Nempe agnitio Cereris et locis et religioni et mythologiae congruens esse videtur. Cum haud multo ante Aidonensibus etiam res pretiosae Eumolpi redditae sint, id intelligi licet, visitatores turmatim adventuros ad haec visenda pulcherrima, dummodo omnia ad hoc apte apparata sint.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae