Lapides speculares
Lapides
speculares
Almeriae, in Hispaniae parte meridionali, Andrea Pérez
fodinam invenit, unde saeculo I et II Romani lapides speculares
extrahebant. Hi lapides, qui specularia quoque vocabantur, erant
laminae subtilissimae gypsatae, quas lumen transibat, imagines
vero vel formae nequibant. Itaque in aedibus nobilioribus ad
fenestras apponebantur ut diurnum lumen saltem haberetur.
Andreas autem Pérez narravit, se puero, hanc caveam sibi notam
esse seque nescire per caveam aditum dari ad veterrimam
fodinam Romanam, quam anno 2009 explorare incepit. His fodinis
compertis plura invenientur nam in fodinis vestigia operarum
indagatoribus patent. Haec mineralia per viam mareque Romam
petebant, ibique villas, domos, templa, basilicas, ornabant;
magni momenti est haec inventio ex qua multa de veteribus Romanis
cognoscenda exspectantur.
Plura de hac re Hispanice in pagina interretiali
<http://www.elalmeria.es/almeria/detail.php?id=930360#opi>
Scripsit Paulus Kangiser
|