Ave,
Ave, Italia carissima ...
Die 17 mensis Martii tota Italia
centesimus quinquagesimus annus celebratur a redactione ad
unitatem sub regno Victorii Emmanuelis II: nam ab aetate Mediaevali
paeninsula in tot regna divisa manserat. Tandem plurimis saeculis
post Imperii Romani exitum, Restitutio Italicae gentis effecit ut
civitas Italiae una esset ab insulis Sicilia et Sardinia usque ad
Alpes. “Creata Italia, nunc Itali creandi sunt ”: sic
Maximus D’Azeglio scriptor et amans patriae declaravit
postquam Italia in unitatem redacta erat. Hac sententia etiamnunc
erga plurimos Italos uti possimus: nam natio Italica adhuc recens
apparet, non omnes cives inter se concordes monstrantur. Tot
gentes constat incoluisse paeninsulam ab antiquo sub dicione
Romanorum redactas: etiamnunc unicuique regioni mores et sermones
sunt peculiares, accepti hereditate a quodam antiquo populo: tot
gentes, sed etiam tot cultus, tot monumenta, tot artis opera,
verae opes nostrae Italiae quae tam varia in suis partibus esse
videtur sed una pro terra, historia, religione, lingua communi,
aperta per saecula aliis populis qui paeninsulam invaserunt et
ceperunt, sed postea capti sunt nostro more, arte, amoenitate
locorum, qui etiam aliquid novum Italiae attulerunt.
Antiquissimis temporibus Italia fuit extrema
paeninsulae pars (nunc Calabria), quae vox, orta a lingua Graeca,
terram vitulorum significat: nam primo saeculo a. Ch. n. vitulus
ut signum absumptus est a populis Italicis qui bella fecerunt
contra Romanos cui signum contra aquila fuit, ut civitatem et
iura Romanorum obtinerent. Paulatim Italia crevit: sub Sillae
dictatura fines Urbis prolati sunt ad Italiam cuius termini
fuerunt Arnus et Rubico flumina. Postea C. Iulius Caesar iura
civitatis etiam incolis Galliae Cisalpinae concessit. Sub
imperatoribus Italia nonnullas immunitates habuit, sed corrupto
imperio Romano, una ex multis provinciis imperii fuit, iam
divisa, a tot populis externis invasa. Per multa saecla Italia
nomen tantum geographiae et cultus permansit, usque ad annum
MDCCCLXI, sed ingenium et ars Italorum numquam tempore praeterito
defuerunt.
Iure meritoque dies festus Italiae unitae
dicatus est: omnes fere cives hodie Italiam celebrant, bella ad
faciendam Italiam unam gesta memorant, vexillum tribus coloribus
distinctum tollunt, audiunt Nationis Carmen Mamelianum, Chartam
Civitatis Constitutivam vigentem ab anno MCMXLVIII extollunt: sed
recte omnes rei publicae vitia et corruptos mores carpunt;
plerumque Itali inter se reprehendunt: pars Septemtrionalis
adversus Meridionalem et ex contrario fit. Tamen historici
recentiores probaverunt Unitatem fuisse utilitati sive
Septemptrionalibus sive Meridionalibus: Italia divisa fuisset in
Europa huius temporis longe pauperior ac rudior. Bona verba
nostrae patriae dicamus!
Scripsit Lydia Ariminensis
|