Annus
2 0 1 1


AB ANTIQUIS SATURNALIBUS AD SOLLEMNIA ANTEQUARESIMALIA

AB ANTIQUIS SATURNALIBUS AD SOLLEMNIA ANTEQUARESIMALIA

Saturnalia medio mense Decembri quotannis Romae celebrabantur dicata Saturno deo. Per nonnullos dies viae hominibus confertae: apud angulos, insolitum visu, greges amicorum alea ludebant: quem lusum enim lex vetabat. Cives autem conspiciebantur non candidis togis induti sed vestibus multorum colorum velut ad epulas se conferrent. Omnibus caput erat pilleatum, id est cum pilleo quod servi die manumissionis induere soliti erant. Etiam in domibus aliquid novi cerni poterat: paratis amplissimis epulis dona inter se familiares offerebant, servis libertas erat loquendi, immo etiam dominos reprehendendi, venia omnino concessa; aliquando domini vel ministrare servis dapes ostendebantur. A servis rite princeps eligebatur, induta ridicula persona et veste varie tincta, praesertim rubro colore, cui iocose summa potestas esset. Tamen dies festi breves, postea omnia ad consuetudinem redigebantur; ut memorat sententia Senecae philosophi: “Non semper Saturnalia erunt”.

Romani Saturnalia celebraverunt ut Saturni regni memoriam retinerent, illius aetatis aureae quo beatitudo, abundantia rerum, concordia inter homines et inter animalia regnavisse viderentur. Etiam apud alias veteres gentes mos eiusdem generis narratur fuisse: quandam libertatem concessam esse a dominis brevi tempore ut servi violentiam totum annum compressam partim effunderent vel liberarentur curis laboribusque.

Saturnalia usque ad extremam aetatem Imperii non intermissa sunt. Postea Christiani mutaverunt morem, sed non reiecerunt: consuetudo dona praebendi ad diem Natalem translata est, praeterea sollemnia antequaresimalia exeuntis hiemis instituta sunt, quibus plebi licuit personam induere, saltare, iocari, epulari satis superque ante Quadragesimi temporis ieiunium et expiationem. Mos personas induendi vestium permutationem et usus inversos inter dominos et servos evocat; cuius rei etiam in comoediis usque ad nostram aetatem tenuis memoria permansit.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae